Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Tyranni Triginta

Chapter 30

Text kindly provided by Perseus

Zenobia

Omnis iam consumptus est pudor, si quidem fatigata re publica eo usque perventum est ut Gallieno nequissime agente optime etiam mulieres

imperarent. et quidem peregrina enim, [1] nomine Zenobia, de qua multa iam dicta sunt, quae se de Cleopatrarum Ptolemaeorumque gente iactaret, post Odaenathum maritum imperiali sagulo perfuso per umeros, habitu Didonis [2] ornata, diademate etiam accepto, nomine filiorum Herenniani et Timolai diutius

quam femineus sexus patiebatur imperavit, si quidem Gallieno adhuc regente rem publicam regale mulier superba munus obtinuit et Claudio bellis Gothicis occupato vix denique ab Aureliano victa et triumphata concessit in iura Romana.

Exstat epistula Aureliani, quae captivae mulieri testimonium fert. nam cum a quibusdam reprehenderetur, quod mulierem veluti ducem aliquem vir fortissimus triumphasset, missis ad senatum populumque Romanum

litteris hac se adtestatione defendit: “Audio, patres conscripti, mihi obici, quod non virile munus impleverim Zenobiam triumphando. ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent quae illa sit [3] mulier, quam prudens in consiliis, quam constans in dispositionibus, quam erga milites gravis, quam larga, cum necessitas postulet, quam tristis, cum severitas

poscat, possum dicere illius esse quod Odaenathus Persas vicit ac fugato Sapore Ctesiphonta usque pervenit.

possum adserere tanto apud orientales et Aegyptiorum populos timori mulierem fuisse ut se non Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent.

nec ego illi vitam conservassem, nisi eam scissem multum Romanae rei publicae profuisse, cum sibi vel

liberis suis orientis servaret imperium. sibi ergo habeant propriarum venena linguarum ii quibus nihil

placet, nam si vicisse ac triumphasse feminam non est decorum, quid de Gallieno loquuntur, in cuius

contemptu haec bene rexit imperium? quid de divo Claudio, sancto ac venerabili duce, qui eam, quod ipse Gothicis esset expeditionibus occupatus, passus esse dicitur imperare? idque consulte [4] ac prudenter, ut illa servante orientalis fines imperii ipse securius quae

instituerat perpetraret.” haec oratio indicat quid iudicii Aurelianus habuerit de Zenobia. Cuius ea castitas fuisse dicitur ut ne virum suum quidem scierit nisi temptandis [5] conceptionibus. nam cum semel concubuisset, exspectatis menstruis continebat se, si praegnans esset, sin minus, iterum

potestatem quaerendis liberis dabat. vixit regali pompa. more magis Persico adorata est, regum

more Persarum convivata est. imperatorum more Romanorum ad contiones galeata processit cum limbo purpureo gemmis dependentibus per ultimam fimbriam, media etiam cochlide veluti fibula muliebri adstricta,

bracchio saepe nudo. fuit vultu subaquilo, fusci coloris, oculis supra modum vigentibus [6] nigris, spiritus divini, venustatis incredibilis. tantus candor in dentibus ut margaritas eam plerique putarent habere,

non dentes. vox clara et virilis. severitas, ubi necessitas postulabat, tyrannorum, bonorum principum clementia, ubi pietas requirebat. larga prudenter, conservatrix thesaurorum ultra femineum

modum, usa vehiculo carpentario, raro pilento, equo saepius, fertur autem vel tria vel quattuor milia

frequenter cum peditibus ambulasse. venata [7] est Hispanorum cupiditate, bibit saepe cum ducibus, cum esset alias sobria; bibit et cum Persis atque

Armeniis, ut eos vinceret. usa est vasis aureis gemmatis ad convivia, iam usa [8] Cleopatranis. in ministerio eunuchos gravioris aetatis habuit, puellas

nimis raras, filios Latine loqui iusserat, ita [9] ut Graece

vel difficile vel raro loquerentur. ipsa Latini sermonis non usque quaque gnara, sed ut loqueretur pudore cohibito [10] ; loquebatur et Aegyptiace ad perfectum

modum, historiae Alexandrinae atque orientalis ita perita ut eam epitomasse dicatur; Latinam autem Graece legerat.

Cum illam Aurelianus cepisset atque in conspectum suum adductam sic appellasset, “Quid est, [11] Zenobia? ausa es insultare Romanis imperatoribus?” illa dixisse fertur: “Imperatorem te esse cognosco, qui vineis, Gallienum et Aureolum et ceteros principes non putavi. Victoriam mei similem credens in consortium regni venire, si facultas locorum pateretur, optavit.”

ducta est igitur per triumphum ea specie ut nihil pompabilius populo Romano videretur, iam primum ornata gemmis ingentibus, ita ut ornamentorum onere

laboraret. fertur enim mulier fortissima saepissime restitisse, cum diceret se gemmarum onera ferre non

posse, vincti erant praeterea pedes auro, manus etiam catenis aureis, nec collo aureum vinculum

deerat, quod scurra Persicus praeferebat. huic vita [12] ab Aureliano concessa est, ferturque vixisse cum liberis matronae iam more Romanae data sibi posses- sione in Tiburti, quae hodieque Zenobia dicitur, non longe ab Hadriani palatio atque ab eo loco cui nomen est Conchae.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation