Saturninus
Optimus ducum Gallieni temporis, sed
Valeriano delectus, Saturninus fuit. hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis,
victoriarum barbaris etiam ubique notarum. hic ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita dixisse fertur: “Commilitones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis.”
denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus ab iisdem ipsis a