Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Ergo Macrianus [gap] undique auxilia [gap] petiit occupatis a se [gap] partibus, quas ipse [gap] posuerat [1] ita ut firmaret imperium, deinde bellum ita instruxit ut par esset omnibus, quae contra eum poterant cogitari. [2]

idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac [3] principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem publicam

gubernabat, opprimeret. sed Valens, comperto quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur

in Thessaliam se recepit, ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus est. ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus.

Et [4] Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus, Asiam primum venit et [5] Illyricum

petiit, in Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum

habens et triginta milia militum ducens, sed victus est Macrianus cum filio Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation