Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

Saloninus Gallienus

Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope [1] nihil est dignum quod [2] in litteras mittatur, nisi quod nobiliter natus, educatus regie,

occisus deinde non sua sed patris causa, de huius nomine magna est ambiguitas. nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt.

et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, cognominatum ferunt; qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi

quondam in re publica viri. fuit denique hactenus statua in pede Montis Romulei, hoc est ante Sacram Viam, inter [3] Templum Faustinae ac Vestam [4] ad Arcum Fabianum, quae haberet inscriptum " Gallieno iuniori" "Salonino" additum, ex quo eius nomen intellegi poterit.

Transisse decennium imperii Gallienum satis clarum est. quod idcirco addidi, quia multi eum

imperii sui anno nono [5] perisse dixerunt. fuisse autem et alios rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti [6] tyrannos uno volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici possunt, et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt.

Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. nam et multa iam in Valeriani vita dicta sunt, alia [7] in libro qui de triginta tyrannis inscribendus est iam loquemur, quae iterari ac saepius

dici minus utile videbatur, huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation