nominis dedit, ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod philosophorum optimus de filio amisso dixisse fertur, “Sciebam me genuisse mortalem,” ille sic dixit 2: “Sciebam patrem meum esse mortalem.”
Nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem principem falso [1] sua voce laudaret, peior
tamen ille qui credidit. [2] saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum processui et recessui cani
iuberet, lavit ad diem septimo aestate vel sexto,
communius. semper vina variavit neque umquam
in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit, concubinae in eius tricliniis saepe accubuerunt. mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit.
cum iret ad hortos nominis sui, omnia Palatina officia sequebantur, ibant et praefecti et magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et natationibus [5]