Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu acto se [1] ad Bithyniam contulerunt.

quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit.

Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat

et sacris omnibus interesse, quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum docti [2] sint litterarum ut raro aliquibus doctissimis

magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re

publica, fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus.

huius illud est epithalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. nam cum fratrum suorum filios iungeret, et omnes poetae Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius [3] ita dixisse fertur :

Ite, agite, [4] o pueri, pariter sudate medullis omnibus inter vos, non murmura vestra columbae, brachia non hederae, non vincant oscula conchae.

longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter [5] poetas quam inter rhetores emicuit, sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation