Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

terrarum undique perdidisset. fuit tamen nimiae crudelitatis in milites ; nam et terna milia et quaterna militum singulis diebus occidit.

Statuam sibi maiorem Colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea imperfecta periit, tam magna deni- que coeperat fieri, ut duplex ad Colossum videretur.

poni autem illam voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum [1]

infans ad summum posset ascendere, sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res visa est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate

statuae atque in altissima [2] base poni. porticum Flaminiam usque ad Pontem Mulvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetrastichae fierent, ut autem alii dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius et deinceps διὰ τεσσάρων columnas.

Longum est [3] eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. nos ad Saloninum revertamur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation