Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Gallieni Duo

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

Laudatur sane eius optimum factum, nam consulatu [1] Valeriani fratris sui et Lucilli propinqui, ubi comperit ab Odaenatho Persas vastatos, redactam Nisibin et Carrhas in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nostram, denique Ctesiphontem esse perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos Persarum occisos, Odaenathum participato imperio Augustum vocavit eiusque monetam, qua Persas captos traheret, cudi iussit, quod et senatus et urbs et omnis aetas gratanter accepit.

Fuit praeterea idem ingeniosissimus, cuius ostendendi

acuminis [2] scilicet pauca libet ponere: nam cum taurum ingentem in arenam misisset, exissetque ad eum feriendum venator [3] neque productum decies

potuisset occidere, coronam venatori misit, mussantibusque cunctis, quid rei esset quod homo ineptissimus coronaretur, ille per curionem dici iussit: “Taurum

totiens non ferire difficile est,” idem, cum quidam gemmas vitreas pro veris [4] vendidisset eius uxori, atque illa re prodita vindicari vellet, subripi quasi ad leonem venditorem iussit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque cunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit: “Imposturam fecit et passus est,” deinde negotiatorem dimisit.

Occupato tamen Odaenatho bello Persico, Gallieno rebus ineptissimis, ut solebat, incubante Scythae navibus factis Heracleam pervenerunt atque inde cum praeda in solum proprium reverterunt, quamvis multi naufragio perierint navalive [5] bello superati sint.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation