Antiochensibus,3 qui 4 Avidio Cassio consenserant, et his [1] et aliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum primo Antiochensibus graviter iratus esset iisque spectacula sustulisset et multa alia civitatis ornamenta,
quae postea reddidit, filios Avidii Cassii Antoninus Marcus parte media paterni patrimonii donavit, ita ut filias eius auro argento et gemmis
cohonestaret. nam et Alexandriae, filiae Cassii, et genero Drunciano liberam evagandi ubi vellent
Si quis autem omnem hanc historiam scire desiderat, legat Marii Maximi secundum librum de vita Marci, in quo ille ea dicit quae solus [5] Marcus mortuo
iam Vero egit. tunc enim Cassius rebellavit, ut probat epistula missa ad Faustinam, cuius hoc exemplum
est: “Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod cuperet imperare, audisse enim te arbitror
quod Veri statores [6] de eo nuntiarent. veni igitur in Albanum, ut tractemus omnia dis volentibus, nil
timens.” hinc autem apparet Faustinam ista nescisse, cum dicat Marius infamari eam cupiens quod ea
conscia Cassius imperium sumpsisset, nam et ipsius epistula exstat ad virum, qua urget [7] Marcum ut in
eum graviter vindicet, exemplum epistulae Faustinae ad Marcum: “Ipsa in Albanum cras, ut iubes, mox veniam; tamen iam hortor, ut, si amas liberos tuos,