Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Avidius Cassius

Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

bonus, 1 sed utilis et optimus imperator, nam exstat epistula eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi:

“Misera res publica, quae istos divitiarum

cupidos et divites patitur, misera. Marcus homo sane optimus, qui dum clemens dici cupit, [1] eos patitur

vivere quorum ipse non probat vitam, ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur.

Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis [2] et de animis et de honesto et iusto nec

sentit pro re publica, vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma

reddatur, ego vero istis praesidibus provinciarum— an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt,

ut luxurientur, ut divites fiant? audisti, praefectum praetorii nostri philosophi ante triduum quam [3] fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum, unde, quaeso, nisi de visceribus rei publicae provincialiumque fortunis? sint sane divites, sint locupletes, aerarium publicum refercient; [4] tantum di faveant bonis partibus, [5] reddant [6] Cassiani rei publicae principatum.” haec epistula eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation