Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Avidius Cassius

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo [1] genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et

post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae

adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur.

Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium [2] conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen [3] imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum [4]

imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum.

Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula

indicat, quam inserui. ex epistula Veri: “Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam [5] sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim

observari iubeas, omnia ei nostra displicent, [6] opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat.

vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas, [7] cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation