Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Avidius Cassius

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

Ad senatum autem qualem orationem miserit,

interest scire, ex oratione Marci Antonini: “Habetis igitur, patres conscripti, pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit

quod a re publica debebatur. nunc quod ad defectionem Cassianam pertinet, vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut censura vestra deposita meam pietatem clementiamque servetis, immo vestram, neque

quemquam [1] senatus occidat, nemo senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati redeant,

proscripti bona recipiant, utinam possem multos [2] etiam ab inferis excitare! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quae si iustior

fuerit, acrior videtur, quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis, et quid dico veniam?

cum illi nihil fecerint, vivant igitur securi, scientes sub Marco vivere, vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro argento vestibus fruantur, sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant

vestrae pietatis exemplum, nec magna haec est, patres conscripti, clementia, veniam proscriptorum

liberis et coniugibus dari. ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia, et postremo ab omni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus,

ut in causa tyrannidis qui in tumultu cecidit probetur occisus.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation