Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa exstant crudelitatis potius quam severitatis eius
indicia, nam primum milites qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant,
in crucem sustulit, primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum [1] et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis
alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in
mare. idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites, dicens maius exemplum esse
viventis [2] miserabiliter criminosi quam occisi, eum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et eum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non exstabat, dicens evenire potuisse ut essent insidiae, ac periret Romani
imperii reverentia, et cum ingens seditio in exercitu [3] orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait, “Percutite,” inquit, “me, si audetis, et corruptae
disciplinae facinus addite,” tunc conquiescentibus