Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Avidius Cassius

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse, quin etiam supplicium eius graviter exegisse, si quidem Antoninum quiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatem

impulit, cui [1] Antoninus quid rescripserit, subdita

epistula perdocebit: “Tu quidem, mea Faustina, religiose pro marito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris,

ut in Avidii conscios vindicem, ego vero et eius liberis parcam et genero et uxori, et ad senatum scribam, ne aut proscriptio gravior sit aut poena

crudelior. non enim quicquam est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam cle-

mentia. haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine

ornavit, denique si ex mea sententia de bello iudicatum

esset, nec Avidius esset occisus, esto igitur secura; ' di me tuentur, dis pietas mea — — cordi est'. Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi.” haec Antoninus ad coniugem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation