Fuerat ille annus tam[1] in re publica, iudices[2],† cum in magno motu et multorum timore intentus est[3] arcus in me unum, sicut vulgo ignari rerum loquebantur, re quidem vera[4] in universam rem publicam, traductione ad plebem furibundi hominis ac perditi, mihi irati, sed multo acrius oti et communis salutis inimici. Hunc vir clarissimus mihique multis repugnantibus amicissimus, Cn. Pompeius, omni cautione, foedere, exsecratione devinxerat nihil in tribunatu contra me esse facturum: quod[5] ille nefarius ex omnium scelerum conluvione natus parum se foedus violaturum arbitratus est[6], nisi ipsum cautorem alieni periculi suis propriis periculis terruisset.
Hanc taetram immanemque beluam, vinctam auspiciis, adligatam more maiorum, constrictam legum sacratarum catenis, solvit subito lege curiata[7] consul, vel, ut ego arbitror, exoratus vel, ut non nemo putabat[8], mihi iratus[9], ignarus quidem certe et imprudens impendentium tantorum scelerum et malorum. Qui tribunus plebis felix in evertenda re publica fuit nullis suis nervis—qui enim in eius modi vita nervi esse potuerunt hominis fraternis flagitiis, sororiis stupris, omni inaudita libidine exsanguis[10]?—
sed fuit profecto quaedam illa[11] rei publicae fortuna fatalis, ut ille caecus atque amens tribunus plebis nancisceretur—quid dicam? consules? hocine ut ego nomine appellem eversores huius imperi, proditores[12] vestrae dignitatis, hostis bonorum omnium, qui ad delendum senatum, adfligendum equestrem ordinem, exstinguenda omnia iura atque instituta maiorum se illis fascibus ceterisque insignibus summi honoris atque imperi ornatos esse arbitrabantur? Quorum, per deos immortalis, si nondum[13] scelera vulneraque inusta rei publicae vultis recordari, vultum atque incessum animis intuemini: facilius eorum facta occurrent mentibus vestris, si ora ipsa oculis proposueritis.