Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 29

Text kindly provided by Perseus

Consecutus est ipsius[1] tribunatus. Quid ego[2] de singulari magnitudine animi eius ac de incredibili virtute dicam? Meministis illum diem cum, templo a conlega occupato, nobis omnibus de vita eius[3] viri et civis timentibus, ipse animo firmissimo venit in templum, et clamorem hominum auctoritate impetum[4] improborum virtute sedavit. Adiit tum periculum, sed adiit ob eam causam[5] quae quanta fuerit iam mihi dicere non est necesse. At si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilo minus rei publicae[6] turpitudo; regno enim iam publicato de ipso Catone erat nominatim rogatum; quod ille si repudiasset, dubitatis quin ei vis esset adlata, cum omnia acta illius anni per unum illum labefactari viderentur?

Atque etiam hoc videbat, quoniam illa in re publica macula regni publicati maneret, quam nemo iam posset eluere, quod ex malis boni posset in rem publicam pervenire, id utilius esse per se conservari quam per alios dissipari[7]. Atque ille etiam si alia quapiam vi expelleretur illis temporibus ex hac urbe, facile pateretur. Etenim qui superiore anno senatu caruisset, quo si tum veniret me tamen socium suorum in re publica consiliorum videre posset, is aequo animo tum, me expulso et meo nomine cum universo senatu tum[8] sententia sua condemnata, in hac urbe esse posset? Ille vero eidem tempori cui[9] nos, eiusdem furori, eisdem[10] consulibus, eisdem minis insidiis periculis cessit. Luctum nos hausimus maiorem, dolorem ille animi non minorem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation