Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! Quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu[1] et universum senatum publico consilio mutasse vestem? Quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta[2], sed luctus: quem enim deprecarere[3], cum omnes[4] essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui[5] mutata veste non esset? Hac mutatione vestis facta[6] tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit.

Exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu quam si annis ante paucis in creditorum conventum incidisset; advocat contionem, habet orationem talem consul qualem numquam Catilina victor habuisset: errare homines si etiam tum senatum aliquid in re publica posse arbitrarentur; equites vero Romanos daturos illius diei[7] poenas quo me[8] consule cum gladiis in clivo Capitolino fuissent; venisse tempus iis[9] qui in timore fuissent—coniuratos videlicet dicebat—ulciscendi se. Si[10] dixisset haec[11] solum, omni supplicio esset dignus; nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rem publicam labefactare; quid fecerit videte.

L. Lamiam, qui cum me ipsum pro summa familiaritate quae mihi cum patre[12] eius erat unice diligebat, tum pro re publica vel mortem oppetere cupiebat, in contione relegavit, edixitque ut ab urbe abesset milia passuum ducenta, quod esset ausus[13] pro civi, pro bene merito civi, pro amico, pro re publica deprecari.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation