Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 44

Text kindly provided by Perseus

Nam quid ego de aedili ipso loquar, qui etiam diem dixit et accusavit de vi Milonem? Neque hic tamen ulla umquam iniuria adducetur ut eum tali virtute tantaque firmitate animi se in rem publicam[1] fuisse paeniteat; sed qui haec vident adulescentes quonam suas mentis conferent? Ille qui monumenta publica, qui aedis sacras, qui domos inimicorum suorum oppugnavit excidit[2] incendit, qui stipatus semper sicariis, saeptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum hodie copia redundat, qui et peregrinam manum facinerosorum[3] concitavit et servos ad caedem idoneos[4] emit et in tribunatu[5] carcerem totum in forum effudit, volitat aedilis, accusat eum qui aliqua ex parte eius furorem exsultantem repressit: hic qui se est tutatus sic ut in privata re deos penatis suos, in re publica iura tribunatus atque auspicia defenderet, accusare eum moderate a quo ipse nefarie accusatur per senatus auctoritatem non est situs.

Nimirum hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti, quae esset nostra “natio optimatium”; sic enim dixisti. Rem quaeris praeclaram iuventuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca, iudices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient, nec ab officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit oratio mea.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation