Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1§ 1 Book 2§ 2 Book 3§ 3 Book 4§ 4 Book 5§ 5 Book 6§ 6
P. Ovidius Naso · Fasti

Book 6

Text kindly provided by Hypotactic

Hic quoque mēnsis habet dubiās in nōmine causās:
quae placeat, positīs omnibus ipse legēs.
facta canam; sed erunt quī mē fīnxisse loquantur,
nūllaque mortālī nūmina vīsa putent.
est deus in nōbīs, agitante calēscimus illō;
impetus hic sacrae sēmina mentis habet:
fās mihi praecipuē voltūs vīdisse deōrum,
vel quia sum vātēs, vel quia sacra canō.
est nemus arboribus dēnsum, sēcrētus ab omnī
vōce locus, sī nōn obstreperētur aquīs:
hīc ego quaerēbam coeptī quae mēnsis orīgō
esset, et in cūrā nōminis hujus eram.
ecce deās vīdī, nōn quās praeceptor arandī
vīderat, Ascraeās cum sequerētur ovēs;
nec quās Prīamidēs in aquōsae vallibus Īdae
contulit: ex illīs sed tamen ūna fuit,
ex illīs fuit ūna, suī germāna marītī;
haec erat, agnōvī, quae stat in arce Jovis.
horrueram tacitōque animum pallōre fatēbar;
tum dea, quōs fēcit, sustulit ipsa metūs.
namque ait ‘ō vātēs, Rōmānī conditor annī,
ause per exiguōs magna referre modōs,
jūs tibi fēcistī nūmen caeleste videndī,
cum placuit numerīs condere fēsta tuīs:
nē tamen ignōrēs volgīque errōre trahāris,
Jūnius ā nostrō nōmine nōmen habet.
est aliquid nūpsisse Jovī, Jovis esse sorōrem:
frātre magis dubitō glōrier anne virō.
sī genus aspicitur, Sāturnum prīma parentem
fēcī, Sāturnī sors ego prīma fuī.
ā patre dicta meō quondam Sāturnia Rōma est:
haec illī ā caelō proxima terra fuit.
sī torus in pretiō est, dīcor mātrōna Tonantis,
jūnctaque Tarpejō sunt mea templa Jovī.
an potuit Majō paelex dare nōmina mēnsī,
hic honor in nōbīs invidiōsus erit?
cūr igitur rēgīna vocor prīncepsque deārum,
aurea cūr dextrae scēptra dedēre meae?
an facient mēnsem lūcēs, Lūcīnaque ab illīs
dīcar, et ā nūllō nōmina mēnse traham?
tum mē paeniteat posuisse fidēliter īrās
in genus Ēlectrae Dardaniamque domum.
causa duplex īrae: raptō Ganymēde dolēbam,
fōrma quoque Īdaeō jūdice victa mea est.
paeniteat quod nōn foveō Carthāginis arcēs,
cum mea sint illō currus et arma locō:
paeniteat Spartēn Argosque meāsque Mycēnās
et veterem Latiō subposuisse Samon:
adde senem Tatium Jūnōnicolāsque Faliscōs,
quōs ego Rōmānīs succubuisse tulī.
sed neque paeniteat, nec gēns mihi cārior ūlla est:
hīc colar, hīc teneam cum Jove templa meō.
ipse mihī Māvors "commendō moenia" dīxit
"haec tibi: tū pollēns urbe nepōtis eris."
dicta fidēs sequitur: centum celebrāmur in ārīs,
nec levior quōvīs est mihi mēnsis honor.
nec tamen hunc nōbīs tantummodo praestat honōrem
Rōma: suburbānī dant mihi mūnus idem.
īnspice quōs habeat nemorālis Arīcia fāstōs
et populus Laurēns Lānuviumque meum:
est illīc mēnsis Jūnōnius. īnspice Tībur
et Praenestīnae moenia sacra deae,
Jūnōnāle legēs tempus: nec Rōmulus illās
condidit, at nostrī Rōma nepōtis erat.’
fīnierat Jūnō, respeximus: Herculis uxor
stābat, et in voltū signa vigōris erant.
‘nōn ego, sī tōtō māter mē cēdere caelō
jusserit, invītā mātre morābor’ ait.
‘nunc quoque nōn luctor dē nōmine temporis hujus:
blandior, et partēs paene rogantis agō,
remque meī jūris mālim tenuisse precandō:
et faveās causae forsitan ipse meae.
aurea possēdit sociō Capitōlia templō
māter et, ut dēbet, cum Jove summa tenet;
at decus omne mihī contingit orīgine mēnsis:
ūnicus est, dē quō sollicitāmur, honor.
quid grave, sī titulum mēnsis, Rōmāne, dedistī
Herculis uxōrī, posteritāsque memor?
haec quoque terra aliquid dēbet mihi nōmine magnī
conjugis: hūc captās adpulit ille bovēs,
hīc male dēfēnsus flammīs et dōte paternā
Cācus Aventīnam sanguine tīnxit humum.
ad propiōra vocor: populum dīgessit ab annīs
Rōmulus, in partēs distribuitque duās;
haec dare cōnsilium, pugnāre parātior illa est,
haec aetās bellum suādet, at illa gerit.
sīc statuit, mēnsēsque notā sēcrēvit eādem:
Jūnius est juvenum; quī fuit ante, senum.’
dīxit; et in lītem studiō certāminis īssent,
atque īrā pietās dissimulāta foret:
vēnit Apollineā longās Concordia laurō
nexa comās, placidī nūmen opusque ducis.
haec ubi nārrāvit Tatium fortemque Quirīnum
bīnaque cum populīs rēgna coīsse suīs,
et lare commūnī socerōs generōsque receptōs,
‘hīs nōmen jūnctīs Jūnius’ inquit ‘habet.’
dicta triplex causa est. at vōs ignōscite, dīvae:
rēs est arbitriō nōn dirimenda meō.
īte parēs ā mē. periērunt jūdice fōrmae
Pergama: plūs laedunt, quam juvat ūna, duae.
Prīma diēs tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est:
nūmine clausa aperit, claudit aperta suō.
unde datās habeat vīrēs, obscūrior aevō
fāma; sed ē nostrō carmine certus eris.
adjacet antīquus Tiberīnō lūcus Alernī:
pontificēs illūc nunc quoque sacra ferunt.
inde sata est nymphē (Cranaēn dīxēre priōrēs)
nēquīquam multīs saepe petīta procīs.
rūra sequī jaculīsque ferās agitāre solēbat,
nōdōsāsque cavā tendere valle plagās;
nōn habuit pharetram, Phoebī tamen esse sorōrem
crēdēbant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi.
huic aliquis juvenum dīxisset amantia verba,
reddēbat tālēs prōtinus illa sonōs:
‘haec loca lūcis habent nimis, et cum lūce pudōris:
sī sēcrēta magis dūcis in antra, sequor.’
crēdulus ante ut iit, fruticēs haec nacta resistit,
et latet et nūllō est invenienda modō.
vīderat hanc Jānus, vīsaeque cupīdine captus
ad dūram verbīs mollibus ūsus erat.
nympha jubet quaerī dē mōre remōtius antrum,
utque comes sequitur, dēstituitque ducem.
stulta! videt Jānus quae post sua terga gerantur:
nīl agis, et latebrās respicit ille tuās.
nīl agis, ēn! dīxī: nam tē sub rūpe latentem
occupat amplexū, spēque potītus ait
‘jūs prō concubitū nostrō tibi cardinis estō:
hoc pretium positae virginitātis habē.’
sīc fātus spīnam, quā trīstēs pellere posset
ā foribus noxās (haec erat alba) dedit.
sunt avidae volucrēs, nōn quae Phīnēia mēnsīs
guttura fraudābant, sed genus inde trahunt:
grande caput, stantēs oculī, rōstra apta rapīnīs;
cānitiēs pennīs, unguibus hāmus inest;
nocte volant puerōsque petunt nūtrīcis egentēs,
et vitiant cūnīs corpora rapta suīs;
carpere dīcuntur lactentia vīscera rōstrīs,
et plēnum pōtō sanguine guttur habent.
est illīs strigibus nōmen; sed nōminis hujus
causa quod horrendā strīdere nocte solent.
sīve igitur nāscuntur avēs, seu carmine fīunt
nēniaque in volucrēs Marsa figūrat anus,
in thalamōs vēnēre Procae: Proca nātus in illīs
praeda recēns avium quīnque diēbus erat,
pectoraque exsorbent avidīs īnfantia linguīs;
at puer īnfēlīx vāgit opemque petit.
territa vōce suī nūtrīx accurrit alumnī,
et rigidō sectās invenit ungue genās.
quid faceret? color ōris erat quī frondibus ōlim
esse solet sērīs, quās nova laesit hiems.
pervenit ad Cranaēn, et rem docet. illa ‘timōrem
pōne: tuus sospes’ dīxit ‘alumnus erit.’
vēnerat ad cūnās; flēbant māterque paterque:
‘sistite vōs lacrimās, ipsa medēbor’ ait.
prōtinus arbuteā postēs ter in ōrdine tangit
fronde, ter arbuteā līmina fronde notat,
spargit aquīs aditūs (et aquae medicāmen habēbant)
extaque dē porcā crūda bimenstre tenet,
atque ita ‘noctis avēs, extīs puerīlibus’ inquit
‘parcite: prō parvō victima parva cadit.
cor prō corde, precor, prō fibrīs sūmite fibrās:
hanc animam vōbīs prō meliōre damus.’
sīc ubi lībāvit, prōsecta sub aethere pōnit,
quīque adsint sacrīs respicere illa vetat:
virgaque Jānālis dē spīnā subditur albā,
quā lūmen thalamīs parva fenestra dabat.
post illud nec avēs cūnās violāsse feruntur,
et rediit puerō quī fuit ante color.
Pinguia cūr illīs gustentur lārda Kalendīs
mixtaque cum calidō sit faba farre rogās?
prīsca dea est, aliturque cibīs quibus ante solēbat,
nec petit adscītās luxuriōsa dapēs.
piscis adhūc illī populō sine fraude natābat,
ostreaque in conchīs tūta fuēre suīs;
nec Latium nōrat quam praebet Iōnia dīves
nec quae Pygmaeō sanguine gaudet avis;
et praeter pennās nihil in pāvōne placēbat,
nec tellūs captās mīserat arte ferās.
sūs erat in pretiō, caesā sue fēsta colēbant;
terra fabās tantum dūraque farra dabat.
quae duo mixta simul sextīs quīcumque Kalendīs
ēderit, huic laedī vīscera posse negant.
Arce quoque in summā Jūnōnī templa Monētae
ex vōtō memorant facta, Camille, tuō.
ante domus Mānlī fuerat, quī Gallica quondam
ā Capitōlīnō reppulit arma Jove.
quam bene, dī magnī, pugnā cecidisset in illā
dēfēnsor soliī, Juppiter alte, tuī!
vīxit, ut occideret damnātus crīmine rēgnī:
hunc illī titulum longa senecta dabat.
Lūx eadem Mārtī fēsta est, quem prōspicit extrā
adpositum Tēctae porta Capēna Viae.
tē quoque, Tempestās, meritam dēlūbra fatēmur,
cum paene est Corsīs obruta classis aquīs.
haec hominum monimenta patent: sī quaeritis astra,
tunc oritur magnī praepes adunca Jovis.
Postera lūx Hyadas, Taurīnae cornua frontis,
ēvocat, et multā terra madēscit aquā.
Māne ubi bis fuerit Phoebusque iterāverit ortūs
factaque erit positō rōre bis ūda seges,
hāc sacrāta diē Tuscō Bellōna duellō
dīcitur, et Latiō prōspera semper adest.
Appius est auctor, Pyrrhō quī pāce negātā
multum animō vīdit, lūmine captus erat.
prōspicit ā templō summum brevis ārea Circum:
est ibi nōn parvae parva columna notae;
hinc solet hasta manū, bellī praenūntia, mittī,
in rēgem et gentēs cum placet arma capī.
Altera pars Circī Cūstōde sub Hercule tūta est,
quod deus Euboicō carmine mūnus habet.
mūneris est tempus quī Nōnās Lūcifer ante est;
sī titulum quaeris, Sulla probāvit opus.
Quaerēbam Nōnās Sancō Fidiōne referrem
an tibi, Sēmo pater; tum mihi Sancus ait:
‘cuicumque ex istīs dederīs, ego mūnus habēbō:
nōmina terna ferō: sīc voluēre Curēs.’
hunc igitur veterēs dōnārunt aede Sabīnī,
inque Quirīnālī cōnstituēre jugō.
Est mihi, sitque, precor, nostrīs diuturnior annīs,
fīlia, quā fēlīx sospite semper erō.
hanc ego cum vellem generō dare, tempora taedīs
apta requīrēbam, quaeque cavenda forent:
tum mihi post sacrās mōnstrātus Jūnius Īdus
ūtilis et nūptīs, ūtilis esse virīs,
prīmaque pars hujus thalamīs aliēna reperta est;
nam mihi sīc conjūnx sāncta Diālis ait:
‘dōnec ab Īliacā placidus pūrgāmina Vestā
dētulerit flāvīs in mare Thybris aquīs,
nōn mihi dētōnsō crīnem dēpectere buxō,
nōn unguēs ferrō subsecuisse licet,
nōn tetigisse virum, quamvīs Jovis ille sacerdōs,
quamvīs perpetuā sit mihi lēge datus.
tū quoque nē properā: melius tua fīlia nūbet
ignea cum pūrā Vesta nitēbit humō.’
Tertia post Nōnās removēre Lycāona Phoebē
fertur, et ā tergō nōn habet Ursa metum.
tunc ego mē meminī lūdōs in grāmine Campī
aspicere et dīcī, lūbrice Thybri, tuōs.
fēsta diēs illīs quī līna madentia dūcunt,
quīque tegunt parvīs aera recurva cibīs.
Mēns quoque nūmen habet: Mentis dēlūbra vidēmus
vōta metū bellī, perfide Poene, tuī.
Poene, rebellārās, et lētō cōnsulis omnēs
attonitī Maurās pertimuēre manūs.
spem metus expulerat, cum Mentī vōta senātus
suscipit, et melior prōtinus illa venit.
aspicit īnstantēs mediīs sex lūcibus Īdūs
illa diēs quā sunt vōta solūta deae.
Vesta, favē: tibi nunc operāta resolvimus ōra,
ad tua sī nōbīs sacra venīre licet.
in prece tōtus eram: caelestia nūmina sēnsī,
lactaque purpureā lūce refulsit humus.
nōn equidem vīdī (valeant mendācia vātum)
tē, dea, nec fuerās aspicienda virō;
sed quae nescieram quōrumque errōre tenēbar
cognita sunt nūllō praecipiente mihi.
dēna quater memorant habuisse Parīlia Rōmam,
cum flammae cūstōs aede recepta dea est,
rēgis opus placidī, quō nōn metuentius ūllum
nūminis ingenium terra Sabīna tulit.
quae nunc aere vidēs, stipulā tum tēcta vidērēs,
et pariēs lentō vīmine textus erat.
hic locus exiguus, quī sustinet Ātria Vestae,
tunc erat intōnsī rēgia magna Numae;
fōrma tamen templī, quae nunc manet, ante fuisse
dīcitur, et fōrmae causa probanda subest.
Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrīque:
significant sēdem terra focusque suam.
terra pilae similis, nūllō fulcīmine nīxa,
āere subjectō tam grave pendet onus:
ipsa volūbilitās lībrātum sustinet orbem,
quīque premat partēs angulus omnis abest:
cumque sit in mediā rērum regiōne locāta,
ut tangat nūllum plūsve minusve latus,
nī convexa foret, partī vīcīnior esset,
nec medium terram mundus habēret onus.
arte Syrācosiā suspēnsus in āere clausō
stat globus, immēnsī parva figūra polī,
et quantum ā summīs, tantum sēcessit ab īmīs
terra; quod ut fīat fōrma rotunda facit.
pār faciēs templī; nūllus prōcurrit in illō
angulus, ā pluviō vindicat imbre tholus.
cūr sit virginibus, quaeris, dea culta ministrīs?
inveniam causās hāc quoque parte suās.
ex Ope Jūnōnem memorant Cereremque creātās
sēmine Sāturnī; tertia Vesta fuit.
utraque nūpsērunt, ambae peperisse feruntur;
dē tribus impatiēns restitit ūna virī.
quid mīrum, virgō sī virgine laeta ministrā
admittit castās ad sua sacra manūs?
nec tū aliud Vestam quam vīvam intellege flammam;
nātaque dē flammā corpora nūlla vidēs.
jūre igitur virgō est, quae sēmina nūlla remittit
nec capit, et comitēs virginitātis amat.
esse diū stultus Vestae simulācra putāvī,
mox didicī curvō nūlla subēsse tholō.
ignis inexstīnctus templō cēlātur in illō:
effigiem nūllam Vesta nec ignis habet.
stat vī terra suā: vī standō Vesta vocātur;
causaque pār Grāī nōminis esse potest.
at focus ā flammīs et quod fovet omnia dictus;
quī tamen in prīmīs aedibus ante fuit.
hinc quoque vestibulum dīcī reor; inde precandō
praefāmur Vestam, quae loca prīma tenet.
Ante focōs ōlim scamnīs cōnsīdere longīs
mōs erat, et mēnsae crēdere adesse deōs;
nunc quoque, cum fīunt antīquae sacra Vacūnae,
ante Vacūnālēs stantque sedentque focōs.
vēnit in hōs annōs aliquid dē mōre vetustō:
fert missōs Vestae pūra patella cibōs.
Ecce corōnātīs pānīs dēpendet asellīs,
et vēlant scabrās flōrida serta molās.
sōla prius furnīs torrēbant farra colōnī
(et Fornācālī sunt sua sacra deae):
subpositum cinerī pānem focus ipse parābat,
strātaque erat tepidō tēgula quassa solō.
inde focum servat pistor dominamque focōrum
et quae pūmiceās versat asella molās.
praeteream referamne tuum, rubicunde Priāpe,
dēdecus? est multī fābula parva jocī.
turrigerā frontem Cybelē redimīta corōnā
convocat aeternōs ad sua fēsta deōs;
convocat et satyrōs et, rūstica nūmina, nymphās;
Sīlēnus, quamvīs nēmo vocārat, adest.
nec licet et longum est epulās nārrāre deōrum:
in multō nox est pervigilāta merō.
hī temere errābant in opācae vallibus Īdae,
pars jacet et mollī grāmine membra levat;
hī lūdunt, hōs somnus habet; pars bracchia nectit
et viridem celerī ter pede pulsat humum.
Vesta jacet placidamque capit sēcūra quiētem,
sīcut erat, positum caespite fulta caput.
at ruber hortōrum cūstōs nymphāsque deāsque
captat, et errantēs fertque refertque pedēs;
aspicit et Vestam: dubium nymphamne putārit
an scierit Vestam, scīsse sed ipse negat.
spem capit obscēnam, fūrtimque accēdere temptat,
et fert suspēnsōs corde micante gradūs.
forte senex, quō vectus erat, Sīlēnus asellum
līquerat ad rīpās lēne sonantis aquae;
ībat ut inciperet longī deus Hellēspontī,
intempestīvō cum rudit ille sonō.
territa vōce gravī surgit dea; convolat omnis
turba, per īnfēstās effugit ille manūs.
Lampsacos hoc animal solita est mactāre Priāpō,
‘apta’ canēns ‘flammīs indicis exta damus.’
quem tū, dīva, memor dē pāne monīlibus ōrnās;
cessat opus, vacuae conticuēre molae.
Nōmine quam pretiō celebrātior arce Tonantis
dīcam Pistōris quid velit āra Jovis.
cīncta premēbantur trucibus Capitōlia Gallīs:
fēcerat obsidiō jam diuturna famem.
Juppiter, ad solium superīs rēgāle vocātis,
‘incipe’ ait Mārtī; prōtinus ille refert:
‘scīlicet ignōtum est quae sit fortūna malōrum,
et dolor hic animī vōce querentis eget.
sī tamen ut referam breviter mala jūncta pudōrī
exigis, Alpīnō Rōma sub hoste jacet.
haec est cui fuerat prōmissa potentia rērum,
Juppiter? hanc terrīs impositūrus erās?
jamque suburbānōs Etrūscaque contudit arma:
spēs erat in cursū: nunc lare pulsa suō est.
vīdimus ōrnātōs aerāta per ātria pictā
veste triumphālēs occubuisse senēs;
vīdimus Īliacae trānsferrī pignora Vestae
sēde: putant aliquōs scīlicet esse deōs.
at sī respicerent quā vōs habitātis in arce
totque domōs vestrās obsidiōne premī,
nīl opis in cūrā scīrent superesse deōrum,
et data sollicitā tūra perīre manū.
atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant,
et, sī nōn poterunt exsuperāre, cadant.
nunc inopēs vīctūs ignāvaque fāta timentēs
monte suō clausōs barbara turba premit.’
tunc Venus et lituō pulcher trabeāque Quirīnus
Vestaque prō Latiō multa locūta suō est.
‘pūblica’ respondit ‘cūra est prō moenibus istīs’
Juppiter ‘et poenās Gallia victa dabit.
tū modo, quae dēsunt frūgēs, superesse putentur
effice, nec sēdēs dēsere, Vesta, tuās.
quodcumque est solidae Cereris, cava māchina frangat,
mollītamque manū dūret in igne focus.’
jusserat, et frātris virgō Sāturnia jussīs
adnuit, et mediae tempora noctis erant.
jam ducibus somnum dederat labor. increpat illōs
Juppiter et sacrō quid velit ōre docet:
‘surgite, et in mediōs dē summīs arcibus hostēs
mittite, quam minimē mittere voltis, opem.’
somnus abit, quaeruntque, novīs ambāgibus āctī,
trādere quam nōlint et jubeantur opem.
esse Cerēs vīsa est; jaciunt Ceriālia dōna:
jacta super galeās scūtaque longa sonant.
posse famē vincī spēs excidit: hoste repulsō
candida Pistōrī pōnitur āra Jovī.
Forte revertēbar fēstīs Vestālibus illā
quae Nova Rōmānō nunc Via jūncta forō est:
hūc pede mātrōnam nūdō dēscendere vīdī;
obstipuī tacitus sustinuīque gradum.
sēnsit anus vīcīna locī, jussumque sedēre
adloquitur, quatiēns vōce tremente caput:
‘hoc, ubi nunc fora sunt, ūdae tenuēre palūdēs;
amne redundātīs fossa madēbat aquīs.
Curtius ille lacus, siccās quī sustinet ārās,
nunc solida est tellūs, sed lacus ante fuit;
quā Vēlābra solent in Circum dūcere pompās,
nīl praeter salicēs cassaque canna fuit:
saepe suburbānās rediēns convīva per undās
cantat et ad nautās ēbria verba jacit.
nōndum conveniēns dīversīs iste figūrīs
nōmen ab āversō cēperat amne deus.
hīc quoque lūcus erat juncīs et harundine dēnsus
et pede vēlātō nōn adeunda palūs.
stāgna recessērunt et aquās sua rīpa coercet,
siccaque nunc tellūs: mōs tamen ille manet.’
reddiderat causam. ‘valeās, anus optima’ dīxī;
‘quod superest aevī molle sit omne tuī.’
Cētera jam prīdem didicī puerīlibus annīs,
nōn tamen idcircō praetereunda mihi.
moenia Dardanidēs nūper nova fēcerat Īlus
(Īlus adhūc Asiae dīves habēbat opēs);
crēditur armiferae signum caeleste Minervae
urbis in Īliacae dēsiluisse juga.
cūra vidēre fuit: vīdī templumque locumque;
hoc superest illī, Pallada Rōma tenet.
cōnsulitur Smintheus, lūcōque obscūrus opācō
hōs nōn mentītō reddidit ōre sonōs:
‘aetheriam servāte deam, servābitis urbem:
imperium sēcum trānsferet illa locī.’
servat et inclūsam summā tenet Īlus in arce,
cūraque ad hērēdem Lāomedonta redit;
sub Priamō servāta parum: sīc ipsa volēbat,
ex quō jūdiciō fōrma revicta sua est.
seu gener Adrastī, seu fūrtīs aptus Ulixēs,
seu fuit Aenēās, ēripuisse ferunt;
auctor in incertō, rēs est Rōmāna: tuētur
Vesta, quod assiduō lūmine cūncta videt.
heu quantum timuēre patrēs, quō tempore Vesta
ārsit et est tēctīs obruta paene suīs!
flagrābant sānctī scelerātīs ignibus ignēs,
mixtaque erat flammae flamma profāna piae;
attonitae flēbant dēmissō crīne ministrae:
abstulerat vīrēs corporis ipse timor.
prōvolat in medium, et magnā ‘succurrite’ vōce,
‘nōn est auxilium flēre’ Metellus ait.
‘pignora virgineīs fātālia tollite palmīs:
nōn ea sunt vōtō, sed rapienda manū.
mē miserum! dubitātis?’ ait. dubitāre vidēbat
et pavidās positō prōcubuisse genū.
haurit aquās, tollēnsque manūs ‘ignōscite’, dīxit
‘sacra: vir intrābō nōn adeunda virō.
sī scelus est, in mē commissī poena redundet:
sit capitis damnō Rōma solūta meī.’
dīxit, et inrūpit: factum dea rapta probāvit,
pontificisque suī mūnere tūta fuit.
nunc bene lūcētis sacrae sub Caesare flammae:
ignis in Īliacīs nunc erit estque focīs;
nūllaque dīcētur vittās temerāsse sacerdōs
hōc duce, nec vīvā dēfodiētur humō:
sīc incesta perit, quia, quam violāvit, in illam
conditur: est Tellūs Vestaque nūmen idem.
Tum sibi Callaicō Brūtus cognōmen ab hoste
fēcit et Hispānam sanguine tīnxit humum.
scīlicet interdum miscentur trīstia laetīs,
nē populum tōtō pectore fēsta juvent:
Crassus ad Euphrātēn aquilās nātumque suōsque
perdidit, et lētō est ultimus ipse datus.
‘Parthe, quid exsultās?’ dīxit dea ‘signa remittēs,
quīque necem Crassī vindicet ultor erit.’
At simul aurītīs violae dēmuntur asellīs,
et Cereris frūgēs aspera saxa terunt,
nāvita puppe sedēns ‘Delphīna vidēbimus’, inquit
‘ūmida cum pulsō nox erit orta diē.’
Jam, Phryx, ā nūptā quereris, Tīthōne, relinquī,
et vigil Ēōīs Lūcifer exit aquīs:
īte, bonae mātrēs (vestrum Mātrālia fēstum),
flāvaque Thēbānae reddite lība deae.
pontibus et magnō jūncta est celeberrima Circō
ārea, quae positō dē bove nōmen habet.
hāc ibi lūce ferunt Mātūtae sacra parentī
scēptriferās Servī templa dedisse manūs.
quae dea sit, quārē famulās ā līmine templī
arceat (arcet enim) lībaque tosta petat,
Bacche racēmiferōs hederā distīncte capillōs,
sī domus illa tua est, dērige vātis opus.
ārserat obsequiō Semelē Jovis: accipit Īnō
tē, puer, et summā sēdula nūtrit ope.
intumuit Jūnō, raptum quod paelice nātum
ēducet: at sanguis ille sorōris erat.
hinc agitur furiīs Athamās et imāgine falsā,
tūque cadis patriā, parve Learche, manū;
maesta Learchēās māter tumulāverat umbrās
et dederat miserīs omnia jūsta rogīs.
haec quoque, fūnestōs ut erat laniāta capillōs,
prōsilit et cūnīs tē, Melicerta, rapit.
est spatiō contracta brevī, freta bīna repellit,
ūnaque pulsātur, terra, duābus aquīs:
hūc venit īnsānīs nātum complexa lacertīs,
et sēcum celsō mittit in alta jugō.
excipit inlaesōs Panopē centumque sorōrēs,
et placidō lāpsū per sua rēgna ferunt.
nōndum Leucotheā, nōndum puer ille Palaemōn
verticibus dēnsī Thybridis ōra tenent.
lūcus erat, dubium Semelae Stimulaene vocētur;
maenadas Ausoniās incoluisse ferunt:
quaerit ab hīs Īnō quae gēns foret. Arcadas esse
audit et Euandrum scēptra tenēre locī;
dissimulāta deam Latiās Sāturnia Bacchās
īnstimulat fictīs īnsidiōsa sonīs:
‘ō nimium facilēs, ō tōtō pectore captae,
nōn venit haec nostrīs hospes amīca chorīs.
fraude petit, sacrīque parat cognōscere rītum:
quō possit poenās pendere pignus habet.’
vix bene dēsierat, complent ululātibus aurās
thyiades, effusīs per sua colla comīs,
iniciuntque manūs puerumque revellere pugnant.
quōs ignōrat adhūc, invocat illa deōs:
‘dīque virīque locī, miserae succurrite mātrī.’
clāmor Aventīnī saxa propinqua ferit.
adpulerat rīpae vaccās Oetaeus Hibērās;
audit, et ad vōcem concitus urget iter:
Herculis adventū quae vim modo ferre parābant
turpia fēmineae terga dedēre fugae.
‘quid petis hinc’, (cognōrat enim) ‘mātertera Bacchī?
an nūmen, quod mē, tē quoque vexat?’ ait.
illa docet partim, partim praesentia nātī
continet, et furiīs in scelus īsse pudet.
Rūmor, ut est vēlōx, agitātīs pervolat ālīs,
estque frequēns, Īnō, nōmen in ōre tuum.
hospita Carmentis fīdōs intrāsse penātēs
dīceris et longam dēposuisse famem.
lība suā properāta manū Tegeaea sacerdōs
trāditur in subitō cocta dedisse focō.
nunc quoque lība juvant fēstīs Mātrālibus illam;
rūstica sēdulitās grātior arte fuit.
‘nunc’, ait ‘ō vātēs, venientia fāta resignā,
quā licet: hospitiīs hoc, precor, adde meīs.’
parva mora est, caelum vātēs ac nūmina sūmit,
fitque suī tōtō pectore plēna deī;
vix illam subitō possēs cognōscere, tantō
sānctior et tantō, quam modo, major erat.
‘laeta canam: gaudē, dēfūncta labōribus Īnō’
dīxit, ‘et huic populō prōspera semper ades.
nūmen eris pelagī: nātum quoque pontus habēbit.
in vestrīs aliud sūmite nōmen aquīs:
Leucotheā Grāīs, Mātūta vocābere nostrīs;
in portūs nātō jūs erit omne tuō,
quem nōs Portūnum, sua lingua Palaemona dīcet.
īte, precor, nostrīs aequus uterque locīs.’
adnuerat, prōmissa fidēs; posuēre labōrēs,
nōmina mūtārunt: hic deus, illa dea est.
Cūr vetet ancillās accēdere quaeritis? ōdit,
prīncipiumque odiī, sī sinat illa, canam.
ūna ministrārum solita est, Cadmēi, tuārum
saepe sub amplexūs conjugis īre tuī.
improbus hanc Athamās fūrtim dīlēxit; ab illā
comperit agricolīs sēmina tosta darī:
ipsa quidem fēcisse negās, sed fāma recēpit:
hoc est cūr odiō sit tibi serva manus.
nōn tamen hanc prō stirpe suā pia māter adōret:
ipsa parum fēlīx vīsa fuisse parēns.
alterius prōlem melius mandābitis illī:
ūtilior Bacchō quam fuit illa suīs.
hanc tibi ‘quō properās?’ memorant dīxisse, Rutīlī,
‘lūce meā Marsō cōnsul ab hoste cadēs.’
exitus accessit verbīs, flūmenque Tolēnī
purpureum mixtīs sanguine flūxit aquīs.
proximus annus erat: Pallantide caesus eādem
Dīdius hostīlēs ingemināvit opēs.
Lūx eadem, Fortūna, tua est, auctorque locusque;
sed superinjectīs quis latet iste togīs?
Servius est, hoc cōnstat enim: sed causa latendī
discrepat, et dubium mē quoque mentis habet.
dum dea fūrtīvōs timidē profitētur amōrēs,
caelestemque hominī concubuisse pudet
(ārsit enim magnō correpta cupīdine rēgis,
caecaque in hōc ūnō nōn fuit illa virō),
nocte domum parvā solita est intrāre fenestrā,
unde Fenestellae nōmina porta tenet.
nunc pudet, et voltūs vēlāmine cēlat amātōs,
ōraque sunt multā rēgia tēcta togā.
an magis est vērum post Tullī fūnera plēbem
cōnfūsam placidī morte fuisse ducis:
nec modus ūllus erat, crēscēbat imāgine lūctus,
dōnec eum positīs occuluēre togīs?
tertia causa mihi spatiō majōre canenda est;
nōs tamen adductōs intus agēmus equōs.
Tullia conjugiō, sceleris mercēde, perāctō
hīs solita est dictīs exstimulāre virum:
‘quid juvat esse parēs, tē nostrae caede sorōris
mēque tuī frātris, sī pia vīta placet?
vīvere dēbuerant et vir meus et tua conjūnx,
sī nūllum ausūrī majus erāmus opus.
et caput et rēgnum faciō dōtāle parentis.
sī vir es, ī, dictās exige dōtis opēs.
rēgia rēs scelus est: socerō cape rēgna necātō,
et nostrās patriō sanguine tingue manūs.’
tālibus īnstīnctus soliō prīvātus in altō
sēderat: attonitum volgus in arma ruit:
hinc cruor et caedēs, īnfirmaque vincitur aetās:
scēptra gener socerō rapta Superbus habet.
ipse sub Ēsquiliīs, ubi erat sua rēgia, caesus
concidit in dūrā sanguinulentus humō.
fīlia carpentō, patriōs initūra penātēs,
ībat per mediās alta ferōxque viās.
corpus ut aspexit, lacrimīs aurīga profūsīs
restitit; hunc tālī corripit illa sonō:
‘vādis, an exspectās pretium pietātis amārum?
dūc, inquam, invītās ipsa per ōra rotās.’
certa fidēs factī: dictus Scelerātus ab illā
vīcus, et aeternā rēs ea pressa notā.
post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis,
tangere: mīra quidem, sed tamen ācta loquar.
signum erat in soliō residēns sub imāgine Tullī;
dīcitur hoc oculīs opposuisse manum,
et vōx audīta est ‘voltūs abscondite nostrōs,
nē nātae videant ōra nefanda meae.’
veste datā tegitur; vetat hanc Fortūna movērī,
et sīc ē templō est ipsa locūta suō:
‘ōre revēlātō quā prīmum lūce patēbit
Servius, haec positī prīma pudōris erit.’
parcite, mātrōnae, vetitās attingere vestēs
(sollemnī satis est vōce movēre precēs),
sitque caput semper Rōmānō tēctus amictū
quī rēx in nostrā septimus urbe fuit.
ārserat hoc templum: signō tamen ille pepercit
ignis; opem nātō Mulciber ipse tulit.
namque pater Tullī Volcānus, Ocrēsia māter
praesignis faciē Corniculāna fuit.
hanc sēcum Tanaquil, sacrīs dē mōre perāctīs,
jussit in ōrnātum fundere vīna focum:
hinc inter cinerēs obscēnī fōrma virīlis
aut fuit aut vīsa est, sed fuit illa magis.
jussa focō captīva sedet: conceptus ab illā
Servius ā caelō sēmina gentis habet.
signa dedit genitor tunc cum caput igne coruscō
contigit, inque comīs flammeus ārsit apex.
Tē quoque magnificā, Concordia, dēdicat aede
Līvia, quam cārō praestitit ipsa virō.
disce tamen, veniēns aetās: ubi Līvia nunc est
porticus, immēnsae tēcta fuēre domūs;
urbis opus domus ūna fuit spatiumque tenēbat
quō brevius mūrīs oppida multa tenent.
haec aequāta solō est, nūllō sub crīmine rēgnī,
sed quia luxuriā vīsa nocēre suā.
sustinuit tantās operum subvertere mōlēs
totque suās hērēs perdere Caesar opēs:
sīc agitur cēnsūra et sīc exempla parantur,
Nūlla nota est veniente diē, quam dīcere possīs;
Īdibus Invictō sunt data templa Jovī.
et jam Quīnquātrūs jubeor nārrāre minōrēs.
nunc ades ō coeptīs, flāva Minerva, meīs.
‘cūr vagus incēdit tōtā tībīcen in Urbe?
quid sibi persōnae, quid stola longa volunt?’
sīc ego. sīc positā Trītōnia cuspide dīxit
(possim utinam doctae verba referre deae):
‘temporibus veterum tībīcinis ūsus avōrum
magnus et in magnō semper honōre fuit:
cantābat fānīs, cantābat tībia lūdīs,
cantābat maestīs tībia fūneribus;
dulcis erat mercēde labor. tempusque secūtum
quod subitō grātae frangeret artis opus.
adde quod aedīlis, pompam quī fūneris īrent,
artificēs sōlōs jusserat esse decem.
exiliō mūtant Urbem Tīburque recēdunt:
exilium quōdam tempore Tībur erat.
quaeritur in scaenā cava tībia, quaeritur ārīs;
dūcit suprēmōs nēnia nūlla torōs.
servierat quīdam, quantōlibet ōrdine dignus,
Tībure, sed longō tempore līber erat.
rūre dapēs parat ille suō, turbamque canōram
convocat: ad fēstās convenit illa dapēs.
nox erat, et vīnīs oculīque animīque natābant,
cum praecompositō nūntius ōre venit,
atque ita "quid cessās convīvia solvere?" dīxit
"auctor vindictae nam venit ecce tuae."
nec mora, convīvae validō titubantia vīnō
membra movent; dubiī stantque labantque pedēs.
at dominus "discēdite" ait, plaustrōque morantēs
sustulit; in plaustrō scirpea lāta fuit.
adliciunt somnōs tempus mōtusque merumque,
pōtaque sē Tībur turba redīre putat.
jamque per Ēsquiliās Rōmānam intrāverat urbem,
et māne in mediō plaustra fuēre forō.
Plautius, ut posset speciē numerōque senātum
fallere, persōnīs imperat ōra tegī,
admiscetque aliōs et, ut hunc tībīcina coetum
augeat, in longīs vestibus esse jubet;
sīc reducēs bene posse tegī, nē forte notentur
contrā collēgī jussa venīre suī.
rēs placuit, cultūque novō licet Īdibus ūtī
et canere ad veterēs verba jocōsa modōs.’
haec ubi perdocuit, ‘superest mihi discere’ dīxī
‘cūr sit Quīnquātrūs illa vocāta diēs.’
‘Mārtius’ inquit ‘agit tālī mea nōmine fēsta,
estque sub inventīs haec quoque turba meīs.
prīma, terebrātō per rāra forāmina buxō,
ut daret, effēcī, tībia longa sonōs.
vōx placuit: faciem liquidīs referentibus undīs
vīdī virgineās intumuisse genās.
"ars mihi nōn tantī est; valeās, mea tībia" dīxī:
excipit abjectam caespite rīpa suō.
inventam satyrus prīmum mīrātur, et ūsum
nescit, et īnflātam sentit habēre sonum;
et modo dīmittit digitīs, modo concipit aurās,
jamque inter nymphās arte superbus erat:
prōvocat et Phoebum. Phoebō superante pependit;
caesa recessērunt ā cute membra suā.
sum tamen inventrīx auctorque ego carminis hujus:
hoc est cūr nostrōs ars colat ista diēs.’
Tertia nox veniet, quā tū, Dōdōni Thyōnē,
stābis Agēnoreī fronte videnda bovis.
haec est illa diēs quā tū pūrgāmina Vestae,
Thybri, per Ētrūscās in mare mittis aquās.
Sīqua fidēs ventīs, Zephyrō date carbasa, nautae:
crās veniet vestrīs ille secundus aquīs.
At pater Hēliadum radiōs ubi tīnxerit undīs,
et cinget geminōs stēlla serēna polōs,
tollet humō validōs prōlēs Hyriēa lacertōs;
continuā Delphīn nocte videndus erit.
scīlicet hic ōlim Volscōs Aequōsque fugātōs
vīderat in campīs, Algida terra, tuīs;
unde suburbānō clārus, Tūberte, triumphō
vectus es in niveīs postmodo victor equīs.
Jam sex et totidem lūcēs dē mēnse supersunt,
huic ūnum numerō tū tamen adde diem.
sōl abit ā Geminīs, et Cancrī signa rubēscunt:
coepit Aventīnā Pallas in arce colī.
Jam tua, Lāomedōn, oritur nurus, ortaque noctem
pellit, et ē prātīs ūda pruīna fugit:
reddita, quisquis is est, Summānō templa feruntur,
tum cum Rōmānīs, Pyrrhe, timendus erās.
Hanc quoque cum patriīs Galatēa recēperit undīs,
plēnaque sēcūrae terra quiētis erit,
surgit humō juvenis tēlīs adflātus avītīs,
et geminō nexās porrigit angue manūs.
nōtus amor Phaedrae, nōta est injūria Thēsei:
dēvōvit nātum crēdulus ille suum.
nōn impūne pius juvenis Troezēna petēbat:
dīvidit obstantēs pectore taurus aquās.
sollicitī terrentur equī, frūstrāque retentī
per scopulōs dominum dūraque saxa trahunt.
exciderat currū, lōrīsque morantibus artūs
Hippolytus lacerō corpore raptus erat,
reddideratque animam, multum indignante Diānā.
‘nūlla’ Corōnīdēs ‘causa dolōris’ ait:
‘namque piō juvenī vītam sine volnere reddam,
et cēdent artī trīstia fāta meae.’
grāmina continuō loculīs dēprōmit eburnīs:
prōfuerant Glaucī mānibus illa prius,
tum cum observātās augur dēscendit in herbās,
ūsus et auxiliō est anguis ab angue datō.
pectora ter tetigit, ter verba salūbria dīxit:
dēpositum terrā sustulit ille caput.
lūcus eum nemorisque suī Dictynna recessū
cēlat: Arīcīnō Virbius ille lacū.
at Clymenus Clōthōque dolent, haec fīla tenērī,
hīc fierī rēgnī jūra minōra suī.
Juppiter, exemplum veritus, dērēxit in ipsum
fulmina quī nimiae mōverat artis opem.
Phoebe, querēbāris: deus est, plācāre parentī:
propter tē, fierī quod vetat, ipse facit.
Nōn ego tē, quamvīs properābis vincere, Caesar,
sī vetet auspicium, signa movēre velim.
sint tibi Flāminius Trasimēnaque lītora testēs
per volucrēs aequōs multa monēre deōs.
tempora sī veteris quaeris temerāria damnī,
quīntus ab extrēmō mēnse bis ille diēs.
postera lūx melior: superat Masinissa Syphācem,
et cecidit tēlīs Hasdrubal ipse suīs.
Tempora lābuntur, tacitīsque senēscimus annīs,
et fugiunt frēnō nōn remorante diēs.
quam cito vēnērunt Fortūnae Fortis honōrēs!
post septem lūcēs Jūnius āctus erit.
īte, deam laetī Fortem celebrāte, Quirītēs:
in Tiberis rīpā mūnera rēgis habet.
pars pede, pars etiam celerī dēcurrite cumbā,
nec pudeat pōtōs inde redīre domum.
ferte corōnātae juvenum convīvia, lintrēs,
multaque per mediās vīna bibantur aquās.
plēbs colit hanc, quia quī posuit dē plēbe fuisse
fertur, et ex humilī scēptra tulisse locō.
convenit et servīs, servā quia Tullius ortus
cōnstituit dubiae templa propinqua deae.
Ecce suburbānā rediēns male sōbrius aede
ad stēllās aliquis tālia verba jacit:
‘zōna latet tua nunc, et crās fortasse latēbit:
dehinc erit, Ōrīōn, aspicienda mihi.’
at, sī nōn esset pōtus, dīxisset eādem
ventūrum tempus sōlstitiāle diē.
Lūciferō subeunte Larēs dēlūbra tulērunt
hīc ubi fit doctā multa corōna manū.
tempus idem Stator aedis habet, quam Rōmulus ōlim
ante Palātīnī condidit ōra jugī.
Tot restant dē mēnse diēs quot nōmina Parcīs,
cum data sunt trabeae templa, Quirīne, tuae.
Tempus Iūlēīs crās est nātāle Kalendīs:
Pīerides, coeptīs addite summa meīs.
dīcite, Pīerides, quis vōs addīxerit istī
cui dedit invitās vīcta noverca manūs.
sīc ego. sīc Clīō: ‘clārī monimenta Philippī
aspicis, unde trahit Marcia casta genus,
Marcia, sacrificō dēductum nōmen ab Ancō,
in quā pār faciēs nōbilitāte suā.
pār animō quoque fōrma suō respondet; in illā
et genus et faciēs ingeniumque simul.
nec, quod laudāmus fōrmam, tū turpe putāris:
laudāmus magnās hāc quoque parte deās.
nūpta fuit quondam mātertera Caesaris illī:
ō decus, ō sacrā fēmina digna domō!’
sīc cecinit Clīō, doctae adsēnsēre sorōrēs;
adnuit Alcīdēs increpuitque lyram.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation