Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1§ 1 Book 2§ 2 Book 3§ 3 Book 4§ 4 Book 5§ 5 Book 6§ 6
P. Ovidius Naso · Fasti

Book 5

Text kindly provided by Hypotactic

Quaeritis unde putem Majō data nōmina mēnsī?
nōn satis est liquidō cognita causa mihi.
ut stat et incertus quā sit sibi nescit eundum,
cum videt ex omnī parte, viātor, iter,
sīc, quia posse datur dīversās reddere causās,
quā ferar ignōrō, cōpiaque ipsa nocet.
dīcite, quae fontēs Aganippidos Hippocrēnēs,
grāta Medūsaeī signa, tenētis, equī.
dissēnsēre deae; quārum Polyhymnia coepit
prīma (silent aliae, dictaque mente notant):
‘post chaos ut prīmum data sunt tria corpora mundō
inque novās speciēs omne recessit opus,
pondere terra suō subsēdit et aequora trāxit:
at caelum levitās in loca summa tulit;
sōl quoque cum stēllīs nūllā gravitāte retentus
et vōs, Lūnārēs, exsiluistis, equī.
sed neque terra diū caelō, nec cētera Phoebō
sīdera cēdēbant: pār erat omnis honōs.
saepe aliquis soliō, quod tū, Sāturne, tenēbās,
ausus dē mediā plēbe sedēre deus:
nec latus Ōceanō quisquam deus advena jūnxit,
et Themis extrēmō saepe recepta locō est,
dōnec Honor placidōque decēns Reverentia voltū
corpora lēgitimīs imposuēre torīs.
hinc sata Majestās, hōs est dea cēnsa parentēs,
quāque diē partū est ēdita, magna fuit.
nec mora, cōnsēdit mediō sublīmis Olympō
aurea, purpureō cōnspicienda sinū;
cōnsēdēre simul Pudor et Metus. omne vidērēs
nūmen ad hanc voltūs composuisse suōs.
prōtinus intrāvit mentēs suspectus honōrum:
fit pretium dignīs, nec sibi quisque placet.
hic status in caelō multōs permānsit in annōs,
dum senior fātīs excidit arce deus.
Terra ferōs partūs, immānia mōnstra, Gigantas
ēdidit ausūrōs in Jovis īre domum.
mīlle manūs illīs dedit et prō crūribus anguēs,
atque ait "in magnōs arma movēte deōs."
exstruere hī montēs ad sīdera summa parābant
et magnum bellō sollicitāre Jovem;
fulmina dē caelī jaculātus Juppiter arce
vertit in auctōrēs pondera vasta suōs.
hīs bene Majestās armīs dēfēnsa deōrum
restat, et ex illō tempore culta manet.
assidet inde Jovī, Jovis est fīdissima cūstōs,
et praestat sine vī scēptra timenda Jovī.
vēnit et in terrās: coluērunt Rōmulus illam
et Numa, mox aliī, tempore quisque suō.
illa patrēs in honōre piō mātrēsque tuētur,
illa comes puerīs virginibusque venit;
illa datōs fascēs commendat eburque curūle,
illa corōnātīs alta triumphat equīs.’
fīnierat vōcēs Polyhymnia: dicta probārunt
Clīōque et curvae scīta Thalīa lyrae.
excipit Ūraniē: fēcēre silentia cūnctae,
et vōx audīrī nūlla, nisi illa, potest.
‘magna fuit quondam capitis reverentia cānī,
inque suō pretiō rūga senīlis erat.
Mārtis opus juvenēs animōsaque bella gerēbant,
et prō dīs aderant in statiōne suīs;
vīribus illa minor nec habendīs ūtilis armīs
cōnsiliō patriae saepe ferēbat opem;
nec nisi post annōs patuit tunc cūria sērōs,
nōmen et aetātis mīte senātus habet.
jūra dabat populō senior, fīnītaque certīs
lēgibus est aetās unde petātur honor,
et medius juvenum, nōn indignantibus ipsīs,
ībat, et interior, sī comes ūnus erat.
verba quis audēret cōram sene digna rubōre
dīcere? cēnsūram longa senecta dabat.
Rōmulus hoc vīdit sēlēctaque pectora patrēs
dīxit: ad hōs urbis summa relāta novae.
hinc sua majōrēs tribuisse vocābula Majō
tangor, et aetātī cōnsuluisse suae.
et Numitor dīxisse potest "dā, Rōmule, mēnsem
hunc senibus", nec avum sustinuisse nepōs.
nec leve prōpositī pignus successor honōris
Jūnius, ā juvenum nōmine dictus, habet.’
tunc sīc, neglēctōs hederā redimīta capillōs,
prīma suī coepit Calliopēa chorī:
‘dūxerat Ōceanus quondam Tītānida Tēthyn,
quī terram liquidīs, quā patet, ambit aquīs;
hinc sata Plēionē cum caeliferō Atlante
jungitur, ut fāma est, Plēiadasque parit.
quārum Māja suās fōrmā superāsse sorōrēs
trāditur et summō concubuisse Jovī.
haec ēnīxa jugō cupressiferae Cyllēnēs
aetherium volucrī quī pede carpit iter;
Arcades hunc Lādōnque rapāx et Maenalos ingēns
rīte colunt, lūnā crēdita terra prior.
exul ab Arcadiā Latiōs Euander in agrōs
vēnerat, impositōs attuleratque deōs.
hīc, ubi nunc Rōma est, orbis caput, arbor et herbae
et paucae pecudēs et casa rāra fuit:
quō postquam ventum est, "cōnsistite", praescia māter
"nam locus imperiī rūs erit istud" ait.
et mātrī et vātī pāret Nōnācrius hērōs,
inque peregrīnā cōnstitit hospes humō;
sacraque multa quidem, sed Faunī prīma bicornis
hās docuit gentēs ālipedisque deī.
sēmicaper, coleris cīnctūtīs, Faune, Lupercīs,
cum lūstrant celebrēs verbera secta viās;
at tū māternō dōnāstī nōmine mēnsem,
inventor curvae, fūribus apte, fidis.
nec pietās haec prīma tua est: septēna putāris,
Plēiadum numerum, fīla dedisse lyrae.’
haec quoque dēsierat: laudāta est vōce suārum.
quid faciam? turbae pars habet omnis idem.
grātia Pīeridum nōbīs aequāliter adsit,
nūllaque laudētur plūsve minusve mihi.
Ab Jove surgat opus. prīmā mihi nocte videnda
stēlla est in cūnās officiōsa Jovis:
nāscitur Ōleniae signum pluviāle Capellae;
illa datī caelum praemia lactis habet.
Nāis Amalthēā, Crētaeā nōbilis Īdā,
dīcitur in silvīs occuluisse Jovem.
huic fuit haedōrum māter fōrmōsa duōrum,
inter Dictaeōs cōnspicienda gregēs,
cornibus āeriīs atque in sua terga recurvīs,
ūbere, quod nūtrīx posset habēre Jovis.
lac dabat illa deō; sed frēgit in arbore cornū,
truncaque dīmidiā parte decōris erat.
sustulit hoc nymphē cīnxitque recentibus herbīs,
et plēnum pōmīs ad Jovis ōra tulit.
ille ubi rēs caelī tenuit soliōque paternō
sēdit, et invictō nīl Jove majus erat,
sīdera nūtrīcem, nūtrīcis fertile cornū
fēcit, quod dominae nunc quoque nōmen habet.
Praestitibus Mājae Laribus vīdēre Kalendae
āram cōnstituī parvaque signa deum:
vōverat illa quidem Curius, sed multa vetustās
dēstruit; et saxō longa senecta nocet.
causa tamen positī fuerat cognōminis illīs
quod praestant oculīs omnia tūta suīs:
stant quoque prō nōbīs et praesunt moenibus Urbis,
et sunt praesentēs auxiliumque ferunt.
at canis ante pedēs saxō fabricātus eōdem
stābat: quae standī cum Lare causa fuit?
servat uterque domum, dominō quoque fīdus uterque:
compita grāta deō, compita grāta canī.
exagitant et Lār et turba Diānia fūrēs:
pervigilantque Larēs, pervigilantque canēs.
bīna gemellōrum quaerēbam signa deōrum
vīribus annōsae facta cadūca morae:
mīlle Larēs Geniumque ducīs, quī trādidit illōs,
Urbs habet, et vīcī nūmina terna colunt.
quō feror? Augustus mēnsis mihi carminis hujus
jūs dabit: intereā Dīva canenda Bona est.
est mōlēs nātīva, locō rēs nōmina fēcit:
appellant Saxum; pars bona montis ea est.
huic Remus īnstiterat frūstrā, quō tempore frātrī
prīma Palātīnae signa dedistis avēs;
templa patrēs illīc oculōs exōsa virīlēs
lēniter adclīvī cōnstituēre jugō.
dēdicat haec veteris Crassōrum nōminis hērēs,
virgineō nūllum corpore passa virum:
Līvia restituit, nē nōn imitāta marītum
esset et ex omnī parte secūta suum.
Postera cum roseam pulsīs Hyperīonis astrīs
in mātūtīnīs lampada tollet equīs,
frīgidus Argestēs summās mulcēbit aristās,
candidaque ā Calabrīs vēla dabuntur aquīs.
at simul indūcent obscūra crepuscula noctem,
pars Hyadum tōtō dē grege nūlla latet.
ōra micant Taurī septem radiantia flammīs,
nāvita quās Hyadas Grāius ab imbre vocat;
pars Bacchum nūtrīsse putat, pars crēdidit esse
Tēthyos hās neptēs Ōceanīque senis.
nōndum stābat Atlās umerōs onerātus Olympō
cum satus est fōrmā cōnspiciendus Hyās:
hunc stirps Ōceanī mātūrīs nīxibus Aethrā
ēdidit et nymphās, sed prior ortus Hyās.
dum nova lānūgō est, pavidōs formīdine cervōs
terret, et est illī praeda benigna lepus:
at postquam virtūs annīs adolēvit, in aprōs
audet et hirsūtās comminus īre leās;
dumque petit latebrās fētae catulōsque leaenae,
ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.
māter Hyān et Hyān maestae flēvēre sorōrēs
cervīcemque polō subpositūrus Atlās.
victus uterque parēns tamen est pietāte sorōrum:
illa dedit caelum, nōmina fēcit Hyās.
‘Māter, ades, flōrum, lūdīs celebranda jocōsīs:
distuleram partēs mēnse priōre tuās.
incipis Aprīlī, trānsīs in tempora Mājī:
alter tē fugiēns, cum venit alter habet.
cum tua sint cēdantque tibī cōnfīnia mēnsum,
convenit in laudēs ille vel ille tuās.
Circus in hunc exit clāmātaque palma theātrīs;
hōc quoque cum Circī mūnere carmen eat.
ipsa docē quae sīs: hominum sententia fallāx;
optima tū propriī nōminis auctor eris.’
sīc ego; sīc nostrīs respondit dīva rogātīs
(dum loquitur, vernās efflat ab ōre rosās):
‘Chlōris eram quae Flōra vocor: corrupta Latīnō
nōminis est nostrī littera Graeca sonō.
Chlōris eram, nymphē campī fēlīcis, ubi audīs
rem fortūnātīs ante fuisse virīs.
quae fuerit mihi fōrma, grave est nārrāre modestae;
sed generum mātrī repperit illa deum.
vēr erat, errābam; Zephyrus cōnspexit, abībam;
īnsequitur, fugiō: fortior ille fuit.
et dederat frātrī Boreās jūs omne rapīnae,
ausus Erecthēā praemia ferre domō.
vim tamen ēmendat dandō mihi nōmina nūptae,
inque meō nōn est ūlla querella torō.
[vēre fruor semper: semper nitidissimus annus,
arbor habet frondēs, pābula semper humus.]
est mihi fēcundus dōtālibus hortus in agrīs;
aura fovet, liquidae fonte rigātur aquae:
hunc meus implēvit generōsō flōre marītus,
atque ait "arbitrium tū, dea, flōris habē."
saepe ego dīgestōs voluī numerāre colōrēs,
nec potuī: numerō cōpia major erat.
rōscida cum prīmum foliīs excussa pruīna est
et variae radiīs intepuēre comae,
conveniunt pictīs incīnctae vestibus Hōrae,
inque levēs calathōs mūnera nostra legunt;
prōtinus accēdunt Charites, nectuntque corōnās
sertaque caelestēs implicitūra comās.
prīma per immēnsās sparsī nova sēmina gentēs:
ūnīus tellūs ante colōris erat;
prīma Therapnaeō fēcī dē sanguine flōrem,
et manet in foliō scrīpta querella suō.
tū quoque nōmen habēs cultōs, Narcisse, per hortōs,
īnfēlīx, quod nōn alter et alter erās.
quid Crocon aut Attīn referam Cinyrāque creātum,
dē quōrum per mē volnere surgit honor?
Mārs quoque, sī nescīs, per nostrās ēditus artēs:
Juppiter hoc, ut adhūc, nesciat usque, precor.
sāncta Jovem Jūnō nātā sine mātre Minervā
officiō doluit nōn eguisse suō.
ībat ut Ōceanō quererētur facta marītī;
restitit ad nostrās fessa labōre forēs.
quam simul aspexī, "quid tē, Sāturnia", dīxī
"attulit?" expōnit, quem petat, illa, locum;
addidit et causam. verbīs sōlābar amīcīs.
"nōn" inquit "verbīs cūra levanda mea est.
sī pater est factus neglēctō conjugis ūsū
Juppiter, et sōlus nōmen utrumque tenet,
cūr ego dēspērem fierī sine conjuge māter,
et parere intāctō, dummodo casta, virō?
omnia temptābō lātīs medicāmina terrīs,
et freta Tartareōs excutiamque sinūs."
vōx erat in cursū: voltum dubitantis habēbam.
"nescioquid, nymphē, posse vidēris" ait.
ter voluī prōmittere opem, ter lingua retenta est:
īra Jovis magnī causa timōris erat.
"fer, precor, auxilium" dīxit, "cēlābitur auctor",
et Stygiae nūmen testificātur aquae.
"quod petis, Ōleniīs" inquam "mihi missus ab arvīs
flōs dabit: est hortīs ūnicus ille meīs.
quī dabat, ‘hōc’ dīxit ‘sterilem quoque tange juvencam,
māter erit’: tetigī, nec mora, māter erat."
prōtinus haerentem dēcerpsī pollice flōrem;
tangitur, et tāctō concipit illa sinū.
jamque gravis Thrācēn et laeva Propontidos intrat,
fitque potēns vōtī, Mārsque creātus erat.
quī memor acceptī per mē nātālis "habētō
tū quoque Rōmuleā" dīxit "in urbe locum."
forsitan in tenerīs tantum mea rēgna corōnīs
esse putēs. tangit nūmen et arva meum.
sī bene flōruerint segetēs, erit ārea dīves:
sī bene flōruerit vīnea, Bacchus erit;
sī bene flōruerint oleae, nitidissimus annus,
pōmaque prōventum temporis hujus habent.
flōre semel laesō pereunt viciaeque fabaeque,
et pereunt lentēs, advena Nīle, tuae.
vīna quoque in magnīs operōsē condita cellīs
flōrent, et nebulae dōlia summa tegunt.
mella meum mūnus: volucrēs ego mella datūrās
ad violam et cytisōs et thyma cāna vocō.’
[nōs quoque idem facimus tunc, cum juvenālibus annīs
luxuriant animī, corporaque ipsa vigent.]
tālia dīcentem tacitus mīrābar; at illa
‘jūs tibi discendī, sīqua requīris’ ait.
‘dīc, dea’, respondī ‘lūdōrum quae sit orīgō.’
vix bene dēsieram, rettulit illa mihi:
‘cētera luxuriae nōndum īnstrūmenta vigēbant;
aut pecus aut lātam dīves habēbat humum
(hinc etiam locuplēs, hinc ipsa pecūnia dicta est);
sed jam dē vetitō quisque parābat opēs.
vēnerat in mōrem populī dēpāscere saltūs,
idque diū licuit, poenaque nūlla fuit;
vindice servābat nūllō sua pūblica volgus,
jamque in prīvātō pāscere inertis erat.
plēbis ad aedīlēs perducta licentia tālis
Pūbliciōs; animus dēfuit ante virīs.
rem populus recipit, multam subiēre nocentēs:
vindicibus laudī pūblica cūra fuit.
multa data est ex parte mihī, magnōque favōre
victōrēs lūdōs īnstituēre novōs;
parte locant clīvum, quī tunc erat ardua rūpēs,
ūtile nunc iter est, Pūbliciumque vocant.’
annua crēdideram spectācula facta: negāvit,
addidit et dictīs altera verba suīs:
‘nōs quoque tangit honor: fēstīs gaudēmus et ārīs,
turbaque caelestēs ambitiōsa sumus.
saepe deōs aliquis peccandō fēcit inīquōs,
et prō dēlictīs hostia blanda fuit;
saepe Jovem vīdī, cum jam sua mittere vellet
fulmina, tūre datō sustinuisse manum.
at sī neglegimur, magnīs injūria poenīs
solvitur, et jūstum praeterit īra modum.
respice Thestiadēn: flammīs absentibus ārsit;
causa est, quod Phoebēs āra sine igne fuit.
respice Tantalidēn: eadem dea vēla tenēbat;
virgō est, et sprētōs bis tamen ulta focōs.
Hippolyte īnfēlīx, vellēs coluisse Diōnēn,
cum cōnsternātīs dīriperēris equīs.
longa referre mora est corrēcta oblīvia damnīs:
mē quoque Rōmānī praeteriēre patrēs.
quid facerem, per quod fierem manifēsta dolōris?
exigerem nostrae quālia damna notae?
excidit officium trīstī mihi: nūlla tuēbar
rūra, nec in pretiō fertilis hortus erat;
līlia dēciderant, violās ārēre vidērēs,
fīlaque pūniceī languida facta crocī.
saepe mihī Zephyrus "dōtēs corrumpere nōlī
ipsa tuās" dīxit: dōs mihi vīlis erat.
flōrēbant oleae, ventī nocuēre protervī:
flōrēbant segetēs, grandine laesa seges.
in spē vītis erat, caelum nigrēscit ab Austrīs
et subitā frondēs dēcutiuntur aquā.
nec voluī fierī nec sum crūdēlis in īrā;
cūra repellendī sed mihi nūlla fuit.
convēnēre patrēs, et, sī bene flōreat annus,
nūminibus nostrīs annua fēsta vovent.
adnuimus vōtō: cōnsul cum cōnsule lūdōs
Postumiō Laenās persolvēre mihi.’
Quaerere cōnābar quārē lascīvia major
hīs foret in lūdīs līberiorque jocus;
sed mihi succurrit nūmen nōn esse sevērum,
aptaque dēliciīs mūnera ferre deam.
tempora sūtilibus cinguntur tōta corōnīs,
et latet injectā splendida mēnsa rosā;
ēbrius incīnctīs philyrā convīva capillīs
saltat, et imprūdēns ūtitur arte merī;
ēbrius ad dūrum fōrmōsae līmen amīcae
cantat, habent ūnctae mollia serta comae.
nūlla corōnātā peraguntur sēria fronte,
nec liquidae vīnctīs flōre bibuntur aquae;
dōnec erās mixtus nūllīs, Achelōe, racēmīs,
grātia sūmendae nōn erat ūlla rosae.
Bacchus amat flōrēs: Bacchō placuisse corōnam
ex Ariadnaeō sīdere nōsse potes.
scaena levis decet hanc: nōn est, mihi crēdite, nōn est
illa cothurnātās inter habenda deās.
turba quidem cūr hōs celebret meretrīcia lūdōs
nōn ex difficilī causa petīta subest.
nōn est dē tetricīs, nōn est dē magna professīs:
volt sua plēbējō sacra patēre chorō,
et monet aetātis speciē, dum flōreat, ūtī;
contemnī spīnam, cum cecidēre rosae.
Cūr tamen, ut dantur vestēs Ceriālibus albae,
sīc haec est cultū versicolōre decēns?
an quia mātūrīs albēscit messis aristīs,
et color et speciēs flōribus omnis inest?
adnuit, et mōtīs flōrēs cecidēre capillīs,
accidere in mēnsās ut rosa missa solet.
lūmina restābant, quōrum mē causa latēbat,
cum sīc errōrēs abstulit illa meōs:
‘vel quia purpureīs conlūcent flōribus agrī,
lūmina sunt nostrōs vīsa decēre diēs;
vel quia nec flōs est hebetī nec flamma colōre,
atque oculōs in sē splendor uterque trahit;
vel quia dēliciīs nocturna licentia nostrīs
convenit: ā vērō tertia causa venit.’
‘est breve praetereā, dē quō mihi quaerere restat,
sī liceat’ dīxī: dīxit et illa ‘licet’.
‘cūr tibi prō Libycīs clauduntur rēte leaenīs
inbellēs capreae sollicitusque lepus?’
nōn sibi respondit silvās cessisse, sed hortōs
arvaque pugnācī nōn adeunda ferae.
omnia fīnierat: tenuēs sēcessit in aurās,
mānsit odor; possēs scīre fuisse deam.
flōreat ut tōtō carmen Nāsōnis in aevō,
sparge, precor, dōnīs pectora nostra tuīs.
Nocte minus quārtā prōmet sua sīdera Chīrōn
sēmivir et flāvī corpore mixtus equī.
Pēlion Haemoniae mōns est obversus in Austrōs:
summa virent pīnū, cētera quercus habet.
Phillyridēs tenuit; saxō stant antra vetustō,
quae jūstum memorant incoluisse senem.
ille manūs ōlim missūrās Hectora lētō
crēditur in lyricīs dētinuisse modīs.
vēnerat Alcīdēs exhaustā parte labōrum,
jussaque restābant ultima paene virō.
stāre simul cāsū Trōjae duo fāta vidērēs:
hinc puer Aeacidēs, hinc Jove nātus erat.
excipit hospitiō juvenem Philyrēius hērōs,
et causam adventūs hic rogat, ille docet.
respicit intereā clāvam spoliumque leōnis,
‘vir’ que ait ‘hīs armīs, armaque digna virō!’
nec sē, quīn horrēns audērent tangere saetīs
vellus, Achillēae continuēre manūs.
dumque senex tractat squālentia tēla venēnīs,
excidit et laevō fīxa sagitta pede est.
ingemuit Chīrōn, trāxitque ē corpore ferrum:
adgemit Alcīdēs Haemoniusque puer.
ipse tamen lēctās Pagasaeīs collibus herbās
temperat et variā volnera mulcet ope;
vīrus edāx superābat opem, penitusque recepta
ossibus et tōtō corpore pestis erat:
sanguine Centaurī Lernaeae sanguis echidnae
mixtus ad auxilium tempora nūlla dabat.
stābat, ut ante patrem, lacrimīs perfūsus Achillēs:
sīc flendus Pēleus, sī morerētur, erat.
saepe manūs aegrās manibus fingēbat amīcīs:
mōrum, quōs fēcit, praemia doctor habet.
ōscula saepe dedit, dīxit quoque saepe jacentī
‘vīve, precor, nec mē, cāre, relinque, pater.’
nōna diēs aderat, cum tū, jūstissime Chīrōn,
bis septem stēllīs corpora cīnctus erās.
Hunc Lyra curva sequī cuperet, sed idōnea nōndum
est via: nox aptum tertia tempus erit.
Scorpios in caelō, cum crās lūcēscere Nōnās
dīcimus, ā mediā parte notandus erit.
Hinc ubi prōtulerit fōrmōsa ter Hesperos ōra,
ter dederint Phoebō sīdera victa locum,
rītus erit veteris, nocturna Lemūria, sacrī:
īnferiās tacitīs mānibus illa dabunt.
annus erat brevior, nec adhūc pia fēbrua nōrant,
nec tū dux mēnsum, Jāne bifōrmis, erās:
jam tamen exstīnctō cinerī sua dōna ferēbant,
compositīque nepōs busta piābat avī.
mēnsis erat Majus, majōrum nōmine dictus,
quī partem prīscī nunc quoque mōris habet.
nox ubi jam media est somnōque silentia praebet,
et canis et variae conticuistis avēs,
ille memor veteris rītūs timidusque deōrum
surgit (habent geminī vincula nūlla pedēs),
signaque dat digitīs mediō cum pollice jūnctīs,
occurrat tacitō nē levis umbra sibi.
cumque manūs pūrās fontānā perluit undā,
vertitur et nigrās accipit ante fabās,
āversusque jacit; sed dum jacit, ‘haec ego mittō,
hīs’ inquit ‘redimō mēque meōsque fabīs.’
hoc noviēs dīcit nec respicit: umbra putātur
colligere et nūllō terga vidente sequī.
rūrsus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,
et rogat ut tēctīs exeat umbra suīs.
cum dīxit noviēs ‘mānēs exīte paternī’
respicit, et pūrē sacra perācta putat.
dicta sit unde diēs, quae nōminis exstet orīgō
mē fugit: ex aliquō est invenienda deō.
Plīade nāte, monē, virgā venerande potentī:
saepe tibi est Stygiī rēgia vīsa Jovis.
vēnit adōrātus Cādūcifer. accipe causam
nōminis: ex ipsō est cognita causa deō.
Rōmulus ut tumulō frāternās condidit umbrās,
et male vēlōcī jūsta solūta Remō,
Faustulus īnfēlīx et passīs Acca capillīs
spargēbant lacrimīs ossa perusta suīs;
inde domum redeunt sub prīma crepuscula maestī,
utque erat, in dūrō prōcubuēre torō.
umbra cruenta Remī vīsa est adsistere lectō,
atque haec exiguō murmure verba loquī:
‘ēn ego dīmidium vestrī parsque altera vōtī,
cernite sim quālis, quī modo quālis eram!
quī modo, sī volucrēs habuissem rēgna jubentēs,
in populō potuī maximus esse meō,
nunc sum ēlāpsa rogī flammīs et inānis imāgō:
haec est ex illō fōrma relicta Remō.
heu ubi Mārs pater est? sī vōs modo vēra locūtī,
ūberaque expositīs ille ferīna dedit.
quem lupa servāvit, manus hunc temerāria cīvis
perdidit. ō quantō mītior illa fuit!
saeve Celer, crūdēlem animam per volnera reddās,
utque ego, sub terrās sanguinulentus eās.
nōluit hoc frāter, pietās aequālis in illō est:
quod potuit, lacrimās in mea fāta dedit.
hunc vōs per lacrimās, per vestra alimenta rogāte
ut celebrem nostrō signet honōre diem.’
mandantem amplectī cupiunt et bracchia tendunt:
lūbrica prēnsantēs effugit umbra manūs.
ut sēcum fugiēns somnōs abdūxit imāgō,
ad rēgem vōcēs frātris uterque ferunt.
Rōmulus obsequitur, lūcemque Remūria dīcit
illam, quā positīs jūsta feruntur avīs.
aspera mūtātq est in lēnem tempore longō
littera, quae tōtō nōmine prīma fuit;
mox etiam lemurēs animās dīxēre silentum:
hic sēnsus verbī, vīs ea vōcis erat.
fāna tamen veterēs illīs clausēre diēbus,
ut nunc fērālī tempore operta vidēs;
nec viduae taedīs eadem nec virginis apta
tempora: quae nūpsit, nōn diuturna fuit.
hāc quoque dē causā, sī tē prōverbia tangunt,
mēnse malās Majō nūbere volgus ait.
sed tamen haec tria sunt sub eōdem tempore fēsta
inter sē nūllā continuāta diē.
Quōrum sī mediīs Boeōtum Ōrīona quaerēs,
falsus eris: signī causa canenda mihi.
Juppiter et lātō quī rēgnat in aequore frāter
carpēbant sociās Mercuriusque viās;
tempus erat quō versa jugō referuntur arātra,
et prōnus saturae lac bibit agnus ovis.
forte senex Hyrieus, angustī cultor agellī,
hōs videt, exiguam stābat ut ante casam,
atque ita ‘longa via est, nec tempora longa supersunt’,
dīxit ‘et hospitibus jānua nostra patet.’
addidit et voltum verbīs, iterumque rogāvit:
pārent prōmissīs dissimulantque deōs.
tēcta senis subeunt nigrō dēfōrmia fūmō;
ignis in hesternō stīpite parvus erat:
ipse genū nīxus flammās exsuscitat aurā,
et prōmit quassās comminuitque facēs.
stant calicēs; minor inde fabās, holus alter habēbat,
et spūmat testō pressus uterque suō.
dumque mora est, tremulā dat vīna rubentia dextrā:
accipit aequoreus pōcula prīma deus.
quae simul exhausit, ‘dā nunc bibat ōrdine’ dīxit
‘Juppiter.’ audītō palluit ille Jove.
ut rediit animus, cultōrem pauperis agrī
immolat et magnō torret in igne bovem;
quaeque puer quondam prīmīs diffūderat annīs
prōmit fūmōsō condita vīna cadō.
nec mora, flūmineam līnō cēlantibus ulvam,
sīc quoque nōn altīs, incubuēre torīs.
nunc dape, nunc positō mēnsae nituēre Lyaeō;
terra rubēns crātēr, pōcula fāgus erant.
verba fuēre Jovis: ‘sī quid fert impetus, optā:
omne ferēs.’ placidī verba fuēre senis:
‘cāra fuit conjūnx, prīmae mihi vēre juventae
cognita. nunc ubi sit quaeritis? urna tegit.
huic ego jūrātus, vōbīs in verba vocātīs,
"conjugiō" dīxī "sōla fruēre meō."
et dīxī et servō; sed enim dīversa voluntās
est mihi: nec conjūnx et pater esse volō.’
adnuerant omnēs. omnēs ad terga juvencī
cōnstiterant—pudor est ulteriōra loquī.
tum superinjectā tēxēre madentia terrā:
jamque decem mēnsēs, et puer ortus erat.
hunc Hyrieus, quia sīc genitus, vocat Ūrīōna:
perdidit antīquum littera prīma sonum.
crēverat immēnsum: comitem sibi Dēlia sūmpsit;
ille deae cūstōs, ille satelles erat.
verba movent īrās nōn circumspecta deōrum:
‘quam nequeam’ dīxit ‘vincere nūlla fera est.’
scorpion immīsit Tellūs: fuit impetus illī
curva gemelliparae spīcula ferre deae;
obstitit Ōrīōn. Lātōna nitentibus astrīs
addidit et ‘meritī praemia’ dīxit ‘habē.’
Sed quid et Ōrīōn et cētera sīdera mundō
cēdere festīnant, noxque coartat iter?
quid solitō citius liquidō jubar aequore tollit
candida, Lūciferō praeveniente, diēs?
fallor, an arma sonant? nōn fallimur, arma sonābant:
Mārs venit et veniēns bellica signa dedit.
Ultor ad ipse suōs caelō dēscendit honōrēs
templaque in Augustō cōnspicienda forō.
et deus est ingēns et opus: dēbēbat in urbe
nōn aliter nātī Mārs habitāre suī.
digna Gigantēīs haec sunt dēlūbra tropaeīs:
hinc fera Grādīvum bella movēre decet,
seu quis ab Ēōō nōs impius orbe lacesset,
seu quis ab occiduō sōle domandus erit.
perspicit Armipotēns operis fastīgia summī,
et probat invictās summa tenēre deās;
perspicit in foribus dīversae tēla figūrae,
armaque terrārum mīlite victa suō.
hinc videt Aenēān onerātum pondere cārō
et tot Iūlēae nōbilitātis avōs;
hinc videt Īliadēn umerīs ducis arma ferentem,
clāraque dispositīs ācta subēsse virīs.
spectat et Augustō praetextum nōmine templum,
et vīsum lēctō Caesare majus opus.
vōverat hoc juvenis tum cum pia sustulit arma:
ā tantīs prīnceps incipiendus erat.
ille manus tendēns, hinc stantī mīlite jūstō,
hinc conjūrātīs, tālia dicta dedit:
‘sī mihi bellandī pater est Vestaeque sacerdōs
auctor, et ulcīscī nūmen utrumque parō,
Mārs, ades et satiā scelerātō sanguine ferrum,
stetque favor causā prō meliōre tuus.
templa ferēs et, mē victōre, vocāberis Ultor.’
vōverat, et fūsō laetus ab hoste redit.
nec satis est meruisse semel cognōmina Mārtī:
persequitur Parthī signa retenta manū.
gēns fuit et campīs et equīs et tūta sagittīs
et circumfūsīs invia flūminibus;
addiderant animōs Crassōrum fūnera gentī,
cum periit mīles signaque duxque simul.
signa, decus bellī, Parthus Rōmāna tenēbat,
Rōmānaeque aquilae signifer hostis erat;
isque pudor mānsisset adhūc, nisi fortibus armīs
Caesaris Ausoniae prōtegerentur opēs.
ille notās veterēs et longī dēdecus aevī
sustulit: agnōrunt signa recepta suōs.
quid tibi nunc solitae mittī post terga sagittae,
quid loca, quid rapidī prōfuit ūsus equī?
Parthe, refers aquilās, victōs quoque porrigis arcūs:
pignora jam nostrī nūlla pudōris habēs.
rīte deō templumque datum nōmenque bis ultō,
et meritus vōtī dēbita solvit honor.
sollemnēs lūdōs Circō celebrāte, Quirītēs:
nōn vīsa est fortem scaena decēre deum.
Plīadas aspiciēs omnēs tōtumque sorōrum
agmen, ubi ante Īdūs nox erit ūna super:
tum mihi nōn dubiīs auctōribus incipit aestās,
et tepidī fīnem tempora vēris habent.
Īdibus ōra prior stēllantia tollere Taurum
indicat: huic signō fābula nōta subest.
praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae
Juppiter et falsā cornua fronte tulit,
illa jubam dextrā, laevā retinēbat amictūs,
et timor ipse novī causa decōris erat;
aura sinūs implet, flāvōs movet aura capillōs:
Sīdoni, sīc fuerās aspicienda Jovī.
saepe puellārēs subdūxit ab aequore plantās,
et metuit tāctūs adsilientis aquae;
saepe deus prūdēns tergum dēmīsit in undās,
haereat ut collō fortius illa suō.
lītoribus tāctīs stābat sine cornibus ūllīs
Juppiter inque deum dē bove versus erat.
taurus init caelum: tē, Sīdoni, Juppiter implet,
parsque tuum terrae tertia nōmen habet.
hoc aliī signum Phariam dīxēre juvencam,
quae bōs ex homine est, ex bove facta dea.
Tum quoque prīscōrum Virgō simulācra virōrum
mittere rōboreō scirpea ponte solet.
corpora post deciēs sēnōs quī crēdidit annōs
missa necī, sceleris crīmine damnat avōs.
fāma vetus, tum cum Sāturnia terra vocāta est,
tālia fātidicī dicta fuisse Jovis:
‘falciferō lībāta senī duo corpora gentis
mittite, quae Tuscīs excipiantur aquīs’;
dōnec in haec vēnit Tīrynthius arva, quotannīs
trīstia Leucadiō sacra perācta modō;
illum strāmineōs in aquam mīsisse Quirītēs,
Herculis exemplō corpora falsa jacī.
pars putat, ut ferrent juvenēs suffrāgia sōlī,
pontibus īnfirmōs praecipitāsse senēs.
Thybri, docē vērum: tua rīpa vetustior Urbe est;
prīncipium rītūs tū bene nōsse potes.
Thybris harundiferum mediō caput extulit alveō
raucaque dīmōvit tālibus ōra sonīs:
‘haec loca dēsertās vīdī sine moenibus herbās:
pāscēbat sparsās utraque rīpa bovēs,
et, quem nunc gentēs Tiberim nōruntque timentque,
tunc etiam pecorī dēspiciendus eram.
Arcadis Euandrī nōmen tibi saepe refertur:
ille meās rēmīs advena torsit aquās.
vēnit et Alcīdēs, turbā comitātus Achīvā:
Albula, sī meminī, tunc mihi nōmen erat.
excipit hospitiō juvenem Pallantius hērōs,
et tandem Cācō dēbita poena venit.
victor abit, sēcumque bovēs, Erythēida praedam,
abstrahit; at comitēs longius īre negant.
magnaque pars hōrum dēsertīs vēnerat Argīs:
montibus hīs pōnunt spemque laremque suum.
saepe tamen patriae dulcī tanguntur amōre,
atque aliquis moriēns hoc breve mandat opus:
"mittite mē in Tiberim, Tiberīnīs vectus ut undīs
lītus ad Īnachium pulvis inānis eam."
displicet hērēdī mandātī cūra sepulcrī:
mortuus Ausoniā conditur hospes humō;
scirpea prō dominō Tiberī jactātur imāgō,
ut repetat Grāiās per freta longa domōs.’
hāctenus, et subiit vīvō rōrantia saxō
antra; levēs cursum sustinuistis aquae.
Clare nepōs Atlantis, ades, quem montibus ōlim
ēdidit Arcadiīs Plēias ūna Jovī:
pācis et armōrum superīs īmīsque deōrum
arbiter, ālātō quī pede carpis iter,
laete lyrae pulsū, nitidā quoque laete palaestrā,
quō didicit cultē lingua docente loquī,
templa tibī posuēre patrēs spectantia Circum
Īdibus; ex illō est haec tibi fēsta diēs.
tē, quīcumque suās profitentur vēndere mercēs,
tūre datō tribuās ut sibi lucra rogant.
est aqua Mercuriī portae vīcīna Capēnae;
sī juvat expertīs crēdere, nūmen habet.
hūc venit incīnctus tunicā mercātor et urnā
pūrus suffītā, quam ferat, haurit aquam.
ūda fit hinc laurus, laurō sparguntur ab ūdā
omnia quae dominōs sunt habitūra novōs.
spargit et ipse suōs laurō rōrante capillōs,
et peragit solitā fallere vōce precēs:
‘ablue praeteritī perjūria temporis’, inquit
‘ablue praeteritae perfida verba diē.
sīve ego tē fēcī testem, falsōve citāvī
nōn audītūrī nūmina vāna Jovis,
sīve deum prūdēns alium dīvamve fefellī,
abstulerint celerēs improba dicta Notī:
et pateant veniente diē perjūria nōbīs,
nec cūrent superī sīqua locūtus erō.
dā modo lucra mihī, dā factō gaudia lucrō,
et fac ut ēmptōrī verba dedisse juvet.’
tālia Mercurius poscentī rīdet ab altō,
sē memor Ortygiās subripuisse bovēs.
At mihi pande, precor, tantō meliōra petentī,
in Geminōs ex quō tempore Phoebus eat.
‘cum totidem dē mēnse diēs superesse vidēbis
quot sunt Herculeī facta labōris’ ait.
‘dīc’ ego respondī ‘causam mihi sīderis hujus.’
causam fācundō reddidit ōre deus:
‘abstulerant raptās Phoebēn Phoebēsque sorōrem
Tyndaridae frātrēs, hic eques, ille pugil.
bella parant repetuntque suās et frāter et Īdās,
Leucippō fierī pactus uterque gener.
hīs amor ut repetant, illīs ut reddere nōlint,
suādet; et ex causā pugnat uterque parī.
effugere Oebalidae cursū potuēre sequentēs,
sed vīsum celerī vincere turpe fugā.
līber ab arboribus locus est, apta ārea pugnae:
cōnstiterant illō (nōmen Aphidna) locō.
pectora trājectus Lyncēō Castor ab ēnse
nōn exspectātō volnere pressit humum;
ultor adest Pollūx, et Lyncea perforat hastā,
quā cervīx umerōs continuāta premit.
ībat in hunc Īdās, vixque est Jovis igne repulsus;
tēla tamen dextrae fulmine rapta negant.
jamque tibī, Pollūx, caelum sublīme patēbat,
cum "mea" dīxistī "percipe verba, pater:
quod mihi dās ūnī caelum, partīre duōbus;
dīmidium tōtō mūnere majus erit."
dīxit et alternā frātrem statiōne redēmit:
ūtile sollicitae sīdus utrumque ratī.’
Ad Jānum redeat, quī quaerit Agōnia quid sint:
quae tamen in fāstīs hoc quoque tempus habent.
Nocte sequente diem canis Ērigonēius exit:
est aliō signī reddita causa locō.
Proxima Volcānī lūx est, Tubilūstria dīcunt:
lūstrantur pūrae, quās facit ille, tubae.
Quattuor inde notīs locus est, quibus ōrdine lēctīs
vel mōs sacrōrum vel fuga rēgis inest.
Nec tē praetereō, populī Fortūna potentis
pūblica, cui templum lūce sequente datum est.
hanc ubi dīves aquīs accēperit Amphitrītē,
grāta Jovī fulvae rōstra vidēbis avis.
auferet ex oculīs veniēns aurōra Boōtēn,
continuāque diē sīdus Hyantis erit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation