Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitolium ascendit, inde in [1] Palatium eodem habitu perrexit, praelatis signis quae praetorianis

ademerat supinis non erectis, tota deinde urbe milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis,

quasi in stabulis manserunt, fuitque ingressus Severi odiosus atque terribilis, cum milites inempta diriperent,

vastationem urbi minantes, alia die armatis stipatus non solum militibus sed etiam amicis in senatum venit, in curia reddidit rationem suscepti imperii causatusque est, quod ad se occidendum

Iulianus notos ducum caedibus misisset, fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori inconsulto

senatu occidere senatorem, sed cum in senatu esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu, exemplo eorum qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant,

et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit.

funus deinde censorium Pertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit, addito flamine et sodalibus

Helvianis, qui Marciani fuerant, se quoque Pertinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi [2] omen.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation