Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodii Albini nuntiatum est, qui rebellavit in Gallia, quare postea occisi sunt filii

Nigri [1] cum matre. Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos qui ad illum mollius vel scripserunt

vel rescripserunt, et cum iret contra Albinum, in itinere apud Viminacium filium suum maiorem Bassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii,

quam ille conceperat, summoveret. et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod somniaverat

Antoninum sibi successurum. unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet

in imperio, aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit.

Et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi sunt. tunc sollicitus cum consuleret, a Pannoniacis auguribus comperit se victorem futurum, adversarium vero nec in potestatem venturum neque evasurum sed

iuxta aquam esse periturum. [2] multi statim amici Albini deserentes venere, multi duces capti sunt, in

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation