Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 24

Text kindly provided by Perseus

Corpus eius a Britannia Romam usque cum

magna provincialium reverentia susceptum est; quamvis aliqui urnulam auream tantum fuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorum sepulchro inlatam, cum Septimius illic ubi vita functus est esset incensus.

Cum Septizonium [1] faceret, nihil aliud cogitavit, quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret.

nisi absente eo per [2] praefectum urbis medium simulacrum eius esset locatum, aditum Palatinis aedibus, id est regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur.

quod etiam post Alexander cum vellet facere, ab haruspicibus dicitur esse prohibitus, cum hoc sciscitans non litasset.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation