Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres

multi occisi sunt. denique militibus tantum stipendiorum

quantum nemo principum dedit, filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam [1]

fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio

constituta est. multi sane post Albinum fidem

ei servantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est.

Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus

Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum aper- [2]

tissime furere, post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation