Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Severus

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesiphontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum herbarum [1] radicibus milites viverent atque inde morbos aegritudinesque

contraherent. quare cum obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum, longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et

Parthicum nomen meruit, ob hoc [2] etiam filium eius [3] [4] Bassianum Antoninum, qui Caesar appellatus iam fuerat, annum XIII agentem participem imperii

dixerunt milites. Getam quoque, minorem filium. Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut plerique

in litteras tradunt, appellantes. harum appellationum causa donativum militibus largissimum dedit, concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites

quaerebant, inde in Syriam rediit victor, et Parthicum deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusavit, quod consistere in curru adfectus articulari morbo

non posset, filio sane concessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum triumphum decreverat, idciro quod et in Syria res bene gestae fuerant a Severo.

Dein cum Antiochiam transisset, data virili toga filio maiori secum eum consulem designavit, et statim

in Syria consulatum inierunt, post hoc dato stipendio

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation