Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Amor militum erga Probum ingens semper fuit. neque enim umquam ille passus est peccare militem, ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi

crudelitate deduxit, ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit ut sibi nihil praeter tela et arma servaret.

quin etiam cum de praedato, sive [1] ex Alanis sive ex aliqua alia gente—incertum est—repertus esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet servaturum, iam primum dixit: “Fugitivo militi potius quam forti

hic equus convenit.” deinde in urnam nomina [2] milites iussit mittere, ut aliqui eum sorte ductus

acciperet, et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit ut qui primum emergeret ei [3] Probo nomen exsisteret, cum ipsius

Probi ducis nomen missum non esset, sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et

quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation