Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Quibus peractis bellum Persicum parans, cum per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias

interemptus est. causae occidendi eius haec fuerunt: primum quod numquam militem otiosum esse perpessus est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere

non debere, his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei publicae, brevi milites necessarios

non futuros, quid ille conceperat animo qui hoc dicebat? nonne omnes barbaras gentes subegerat [1] pedibus totumque [2] mundum fecerat iam Romanum?

“ Brevi, " inquit, " milites necessarios non habebimus.” quid est aliud dicere : Romanus iam miles erit nullus? ubique regnabit, omnia possidebit [3] secura res publica.

orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves [4] habebuntur aratro, equus nascetur ad pacem, nulla erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation