Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

Compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: “Ago dis inmortalibus gratias, patres conscripti, quia vestra in me iudicia comprobarunt.

subacta est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices stratique iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serunt [1] et

contra interiores gentes militant. supplicationes igitur vestro more decernite, nam et quadrigenta milia hostium caesa sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et septuaginta urbes nobilissimae a captivitate hostium vindicatae, et omnes penitus Galliae

liberatae. coronas, quas mihi obtulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, patres conscripti clementiae dedicavi. eas Iovi Optimo Maximo ceterisque dis deabusque inmortalibus vestris manibus consecrate.

praeda omnis recepta est, capta etiam alia, et quidem

maior quam fuerat ante direpta, arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuntur ad nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, frumento barbarico plena sunt horrea, quid plura? illis sola relinquimus

sola, [2] nos eorum omnia possidemus. volueramus, patres conscripti, Germaniae novum praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota distulimus. quod quidem credimus conferre, cum divina providentia nostros uberius secundarit exercitus.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation