Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Cum his igitur tot ac 2 tantis virtutibus eniteret, [1] Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnes orientales exercitus eundem imperatorem

fecerunt, non inepta [2] neque inelegans fabula est scire quemadmodum imperium Probus

sumpserit. cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos

exercitus, ne iterum senatus principem daret, sed cum inter milites sermo esset quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur, dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum, idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est, “Probe

Auguste, di te servent!” deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens : “Non vobis expedit, milites, non mecum bene agetis, ego enim vobis blandiri non possum.”

Prima eius epistula, data ad Capitonem praefectum praetorio, talis fuit: “Imperium numquam optavi et invitus accepi, deponere mihi rem invidiosissimam

non licet, agenda est persona quam mihi miles imposuit, te quaeso, Capito, ita mecum salva re publica perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessarium est ubique militi [3] pares, ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo.”

Cognito itaque quod imperaret Probus milites Florianum, qui quasi hereditarium arripuerat imperium, [4] interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare

quam Probum, ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation