Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Probus

Chapter 24

Text kindly provided by Perseus

Posteri Probi vel odio vel invidiae timore Romanam rem fugerunt et in Italia circa Veronam ac Benacum et Larium atque in his regionibus larem

locaverunt. sane quod praeterire non potui, cum imago Probi in Veronensi sita fulmine icta [1] esset ita ut eius praetexta colores mutaret, haruspices responderunt huius familiae posteros tantae in senatu claritudinis fore ut omnes summis honoribus fungerentur.

sed adhuc neminem vidimus, posteri autem aeternitatem videntur habere non modum.

Senatus mortem Probi gravissime accepit, aeque populus, et cum esset nuntiatum Carum imperare, virum bonum quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui semper pessime vixerat, tam senatus

quam populus inhorruit, metuebant enim unusquisque tristiorem principem, sed magis improbum metue- bant heredem.

Haec sunt, quae de Probo cognovimus vel quae

digna memoratu aestimavimus. nunc in alio libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et

Proculo dicemus, non enim dignum fuit ut quadrigae tyrannorum bono principi miscerentur, post deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum liberis. [2]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation