detraxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat,
solvit, aerarium in suum statum restituit, ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis [1] pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus
fiscum parem fecit, alimentaria etiam compendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit.
Avaritiae suspicione privatus non caruit, cum apud [2] Vada Sabatia oppressis faenore possessoribus latius
agrarius mergus est appellatus, multi autem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sordide se egisse in litteras rettulere, nam vacationes et legationes
militares dictur vendidisse. denique cum parentum minimum esset patrimonium, et nulla hereditas obvenisset, subito dives est factus.
Omnibus sane possessiones suas reddidit quibus
Commodus ademerat, sed non sine pretio, senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit, civilem se salutantibus et interpellantibus semper exhibuit.