Fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre prominulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri, et magis blandus quam benignus nec umquam creditus
simplex, et cum verbis esset affabilis, re erat inliberalis [1] ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas
et cardus in privata vita conviviis adponerat. et nisi quid missum esset edulium, quotquot essent amici,
novem libras carnis per tres missus ponebat, si autem plus aliquid missum esset, etiam in alium diem differebat,
cum semper ad convivium multos vocaret, imperator etiam, si sine convivis esset, eadem consuetudine
cenitabat. amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi [2] partem, aliquando lumbos gallinaceos, phasianum numquam
Sane nullum ex iis quos Commodus rebus gerendis imposuerat mutavit, exspectans urbis natalem, quod eum diem rerum principium volebat esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse