Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helvius Pertinax

Chapter 14

Text kindly provided by Perseus

Signa interitus haec fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus est videre

hominem cum gladio infestantem. et ea die qua occisus est negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus,

quas reddunt, sperantibus visas, et cum apud Lares sacrificaret, carbones vivacissimi exstincti sunt, cum inflammari soleant, et, ut supra dictum est, cor et caput in hostiis non est repertum, stellae etiam iuxta solem per diem clarissimae visae [1] ante diem [2]

quam obiret. et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur, nam cum ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus est iuvenem ad patrui observationem et [3] adiecit: “Observa collegam et successorem meum.”

nam ante Iulianus ei et in consulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat.

Milites eum et aulici odio habuerunt, populus mortem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per

eum antiqua posse restitui, caput eius conto fixum milites qui eum occiderant per urbem in castra pertulerunt.

reliquiae eius recuperato capite in sepulchro

avi uxoris locatae sunt. et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus est,

cum id in Palatio repperisset. qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum ipse quoque a militibus desertus iam esset, per senatum et populum Pertinax

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation