Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helvius Pertinax

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

imperatorem appellaverunt. ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratias senatui et praecipue Laeto, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator est factus.

Sed cum Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit: “Qualis imperator es futurus, hinc intellegimus, quod Laetum et Marciam, [1] ministros

scelerum Commodi, post te videmus .” cui Pertinax respondit: “Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates, paruerunt [2] inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint ostenderunt” ,

eadem die qua Augustus est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellata, iis horis quibus ille in Capitolium vota solvebat.

primus sane omnium ea die qua Augustus est appellatus,

etiam patris patriae nomen recepit nec non [3] simul etiam imperium proconsulare nec non [4] ius quartae relationis. quod ominis [5] loco fuit Pertinaci,

Ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum erat, quia Commodus in Vectilianis occisus est, petenti signum prima die tribuno dedit “militemus,” exprobrans utique segnitiem temporum superiorum, quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation