Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Commodus Antoninus

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Inter haec Commodus senatu semet inridente, 1 cum adulterum matris consulem designasset, appellatus est Pius; cum occidisset Perennem, appellatus est Felix, inter plurimas caedes multorum

civium quasi quidam novus Sulla, idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se

coniurationem dicitur, ut multos occideret, nec alia ulla fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se et

suos interemit, et [1] sororis Lucillae. appellatus est Commodus etiam Britannicus ab adulatoribus, cum Britanni etiam imperatorem contra eum deligere

voluerint, appellatus est etiam Romanus Hercules, quod feras Lanuvii [2] in amphitheatro occidisset, erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret.

fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam coloniam Commodianam vocari voluerit, qui [3] furor [4]

dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus, voluit

etiam in Circo quadrigas agitare, dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis

dedit, et eo quidem tempore quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation