Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Commodus Antoninus

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Post haec Commodus numquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi

quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit quem ad modum ipse potens

esset, nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet. quod

Commodus laetanter accepit, hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, [1] trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque [2] forma disceptatrice collegerat, in Palatio per convivia et balneas bac-

chabatur. inter haec habitu victimam victimas immolavit, in harena rudibus, inter cubicularios gladiatores pugnavit lucentibus aliquando mucronibus.

tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit, quos voluit interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit,

praedam omnem in sinum contulit, ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas misisset,

occidit, sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris [3] nomen imposuit.

uxorem, [4] quam deprehensam in adulterio exegit,

exactam relegavit et postea occidit, ipsas concubinas

suas sub oculis suis stuprari iubebat, nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus.

Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine

iudicio interempti, feminae quoque divites, et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati

spoliati sunt vel etiam interempti. iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio obiciebatur, quod scribere noluissent [5] Commodum heredem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation