Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Commodus Antoninus

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu

eorum semper fecisset. Eclectus [1] cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit.

Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo

nudos umeros advelans. habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae impure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi

iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam populum Romanum dixit, quo saepissime

praesente gladiator pugnavit, sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, inrisum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat,

urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam. quod factum esset, nisi Laetus praefectus

praetorii Commodum deterruisset. appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus Primus Secutorum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation