Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Commodus Antoninus

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per

alios duces in filium suum Perennis referebat, hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Britannico militibus equestris loci viros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus

est deditus, in cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit.

Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum

restituens, et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra triginta dies tenere non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supradictum

Perennem. et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum

horis praefectus praetorio fuisse perhibetur. mutabantur enim praefecti praetorio per horas ac dies, Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente.

fuit Marcius Quartus praefectus praetorio diebus quinque, horum successores ad arbitrium Cleandri

aut retenti sunt aut occisi, ad cuius nutum etiam libertini in senatum [1] atque in patricios lecti sunt, tuncque primum viginti quinque consules in unum

annum, venditaeque omnes provinciae. omnia Cleander pecunia venditabat; revocatos de exsilio

dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Burrum, sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque Commodo quae fiebant in suspicionem regni adfectati traheret et occideret, multis aliis, qui Burrum

defendebant, pariter interemptis. praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat,

praefectus est factus, tuncque primum tres praefecti praetorio fuere, inter quos libertinus, [2] qui a pugione appellatus est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation