Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Commodus Antoninus

Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut eius tumorem per sericas vestes populus Romanus

agnosceret. versus in eo multi scripti sunt, de quibus

etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur, virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transfigeret [1] et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret.

impudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit.

Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci, Pannoniae quoque compositae, in [2] Britannia, in Germania et in Dacia imperium

eius recusantibus provincialibus, quae omnia

ista per duces sedata sunt. ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistulis autem plurimis

' Vale ' tantum scriberet, agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation