Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Pius

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Et patri, cum advixit,1 religiosissime paruit, sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos

eum rettulit, uxorem Faustinam Augustam appellari a senatu permisit. Pii appellationem recepit, patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit, circenses natali suo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit.

Factus imperator nulli eorum quos Hadrianus provexerat successorem dedit fuitque ea constantia ut septenis et novenis annis in provinciis bonos

praesides detineret. per legatos suos plurima bella gessit, nam et Britannos per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro caespiticio summotis barbaris ducto, et Mauros ad pacem postulandam coegit, et [1] Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeos

rebellantes contudit per praesides ac legatos, in Achaia etiam atque Aegypto rebelliones repressit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation