Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Pius

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Genus sane adoptionis tale fertur: mortuo Helio Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem

nuncupaverat, dies senatus habebatur; eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans [1] venit atque idcirco

ab Hadriano dicitur adoptatus. quae causa sola esse adoptionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum et semper rem publicam bene egisset Antoninus et in proconsulatu se sanctum gravemque praebuisset.

ergo cum eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, acceptum est spatium deliberandi, utrum adrogari ab

Hadriano vellet, adoptionis lex huiusmodi data est, ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptabatur ita sibi ille adoptaret M. Antoninum, fratris uxoris suae filium, et L. Verum, Helii Veri, qui ab Hadriano adoptatus fuerat, filium, qui postea Verus

Antoninus est dictus, adoptatus est V. kal. Mart. die, in senatu gratias agens quod de se ita sensisset

Hadrianus, factusque est patri et in imperio proconsulari

et in tribunicia potestate collega, huius primum hoc fertur quod, cum ab uxore [2] argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit: “ Stulta, posteaquam ad imperium transivimus, et

illud quod habuimus ante perdidimus.” congiarium

populo [3] de proprio dedit et ea quae pater promiserat, et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurum coronarium, quod adoptionis suae causa oblatum fuerat, Italicis totum, medium provincialibus reddidit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation