Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Pius

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

Huic, cum Italiam regeret, imperii omen est factum, nam cum tribunal ascendisset, inter alias adclamationes dictum est 'Auguste, dii te servent'.

proconsulatum Asiae sic egit ut solus avum vinceret.

in proconsulatu etiam sic imperii omen accepit: nam cum sacerdos femina Trallibus [1] ex more proconsules semper hoc nomine salutaret, non dixit i Ave pro

consule,' sed 'Ave imperator'. Cyzici [2] etiam de simulacro dei ad statuam eius corona translata est.

et post consulatum in viridiario taurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus est, et fulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia, quae defossa fuerant, supra terram reperta sunt, et statuas eius in omni Etruria examen apium replevit, et somnio saepe monitus est dis penatibus eius [3] Hadriani simulacrum inserere.

Proficiscens ad proconsulatum filiam maiorem

amisit, de huius uxore multa dicta sunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatem, quae iste cum

animi dolore compressit. post proconsulatum in consiliis Hadriani Romae frequens vixit, de omnibus, de [4] quibus Hadrianus consulebat, mitiorem sententiam semper ostendens.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation