Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinum appellandos decrevit senatus,
sed id Antoninus respuit. nuptias filiae suae Faustinae, cum Marco Antonino eam coniungeret, usque
ad donativum militum celeberrimas fecit. Verum
Antoninum post quaesturam consulem fecit, cum Apollonium, quem e Chalcide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet, atque ille dixisset “non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum,” risit eum, dicens, “facilius fuit Apollonio a Chalcide [1] Romam venire quam a domo sua in Palatium,” cuius avaritiam etiam in [2] mercedibus
notavit, inter argumenta pietatis eius et hoc habetur quod, cum Marcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque [3] ab aulicis ministris ab ostentatione pietatis, ipse dixerit: “Permittite, inquit, illi, ut homo sit; neque enim vel philosophia vel imperium tollit adfectus .”
Praefectos suos et locupletavit et ornamentis consularibus
donavit, si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege ut illi provincialibus redderent quod parentes acceperant.
ad indulgentias pronissimus fuit.