Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Antoninus Pius

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Amicis suis in imperio suo non aliter usus est quam privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per fumum aliquid vendiderunt; si quidem

libertis suis severissime usus est. amavit histrionum artes, piscando se et venando multum oblectavit et deambulatione cum amicis atque sermone, vindemias

privati modo cum amicis agebat. rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit, orationes plerique alienas esse dixerunt, quae sub eius nomine feruntur; Marius Maximus eius

proprias fuisse dicit, convivia cum amicis et privata

communicant et publica nec ullum sacrificium per

vicarium fecit, nisi cum aeger fuit. cum sibi et filiis

honores peteret, omnia quasi privatus fecit. frequentavit

et ipse amicorum suorum convivia, inter alia etiam hoc civilitatis eius praecipuum argumentum est quod, cum domum Homulli visens miransque columnas porphyreticas requisisset, unde eas haberet, atque Homullus ei dixisset, “cum in domum alienam veneris, et mutus et surdus esto,” patienter tulit, cuius Homulli multa loca semper patienter accepit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation