BELLUM SPARTACIUM
ENIMVERO et servitium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio;
quippe cum servi [1]militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.
Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.
Ac ne quod decus [9]iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere.
Inde iam consulares [14]quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit.
Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit.
Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur [15]pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere—
hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, [16]cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1
viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est.