Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Topic 1
Topic 2
Topic 3
Topic 4
Topic 5
Topic 6
Topic 7
Topic 8
Topic 9
Topic 10
Topic 11
Topic 12
Topic 13
Topic 14
Topic 15
Topic 16
Topic 17
Topic 18
Topic 19
Topic 20
Topic 21
Topic 22
Topic 23
Topic 24
Topic 25
Topic 26
Topic 27
Topic 28
Topic 29
Topic 30
Topic 31
Topic 32
Topic 33
Topic 34
Topic 35
Topic 36
Topic 37
Topic 38
Topic 39
Topic 40
Topic 41
Topic 42
Topic 43
Topic 44
Topic 45
Topic 46
Topic 47
Book 2
Florus, Lucius Annaeus · Epitome Rerum Romanorum

Book 2, Topic 34, Chapter 12

Text kindly provided by Perseus

PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI

OMNIBUS ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dum taxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum [1]et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem [2]gentium populum Romanum [3]reverebantur.

Nam et Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes. Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inputabant—quadriennium in-pleverant; et iam [4]ipse hominum color ab alio venire caelo fatebatur.

Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, [5]rapta clade Crassiana signa ultro rettulere.

Sic ubique certa [6]atque continua totius generis humani aut pax fuit aut pactio, [7]aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab urbe condita anno Ianum geminum eludere, bis ante se clusum sub Numa rege et victa primum Carthagine.

Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictus imperator perpetuus et pater patriae.

Tractatum etiam in senatu, an, quia condidisset imperium, Romulus vocaretur; sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation