Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Topic 1
Topic 2
Topic 3
Topic 4
Topic 5
Topic 6
Topic 7
Topic 8
Topic 9
Topic 10
Topic 11
Topic 12
Topic 13
Topic 14
Topic 15
Topic 16
Topic 17
Topic 18
Topic 19
Topic 20
Topic 21
Topic 22
Topic 23
Topic 24
Topic 25
Topic 26
Topic 27
Topic 28
Topic 29
Topic 30
Topic 31
Topic 32
Topic 33
Topic 34
Topic 35
Topic 36
Topic 37
Topic 38
Topic 39
Topic 40
Topic 41
Topic 42
Topic 43
Topic 44
Topic 45
Topic 46
Topic 47
Book 2
Florus, Lucius Annaeus · Epitome Rerum Romanorum

Book 1, Topic 34, Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

BELLUM NUMANTINUM

Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus, summumque, si vero aestimes, Hispaniae decus.

Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando [1]perculit pudendisque foederibus adfecit. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.

Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos,

Romanorum manibus elapsos, exceperant. [2]Habita pro his deprecatio nihil valuit. Cum se ab omni bellorum contagione removerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. Hoc sic a barbaris acceptum, quasi manus absciderentur. Itaque statim Megaravico fortissimo duce ad arma conversi. Pompeium proelio adgressi, foedus tamen maluerunt, cum debellare potuissent; Hostilium deinde Manci-

num: hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret.

Tamen cum hoc quoque foedus maluere, contenti armorum manubiis, cum ad internicionem saevire potuissent.

Sed non minus Numantini quam Caudini illius foederis flagrans ignominia aut pudore populus Romanus dedecus quidem praesentis flagitii deditione Mancini expiavit,

ceterum duce Scipione, Carthaginis incendiis ad excidium urbium inbuto, tandem etiam in ultionem excanduit. Sed tum acrius in castris quam in campo,

nostro cum milite quam cum Numantino proeliandum fuit.

Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur. Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.

Tanti esse exercitum quanti imperatorem vere proditum est. Sic redacto in disciplinam [3] [4] milite commissa acies, quodque nemo visurum se umquam speraverat factum, ut fugientes Numantinos quisquam videret.

Dedere etiam se volebant, si toleranda viris imperarentur. Sed cum Scipio veram vellet et sine exceptione victoriam, eo necessitatum conpulsi primum ut destinata morte in proelium ruerent, cum se prius epulis quasi inferiis implevissent carnis semicrudae et caeliae; [5]sic vocant indigenam ex frumento potionem.

Intellectum ab imperatore consilium, itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non impetrabant, placuit eruptio.

Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt. [6]Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis [7]uxores ademere, summo scelere per amorem.

Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere-

gerunt. Macte [8]fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem. Adseruit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum tam parva manu aetate tam longa sustinuit. Novissime maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium hosti reliquit.

Unus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda, ut de pauper-rimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum [9]de nomine,

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation