Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Topic 1
Topic 2
Topic 3
Topic 4
Topic 5
Topic 6
Topic 7
Topic 8
Topic 9
Topic 10
Topic 11
Topic 12
Topic 13
Topic 14
Topic 15
Topic 16
Topic 17
Topic 18
Topic 19
Topic 20
Topic 21
Topic 22
Topic 23
Topic 24
Topic 25
Topic 26
Topic 27
Topic 28
Topic 29
Topic 30
Topic 31
Topic 32
Topic 33
Topic 34
Topic 35
Topic 36
Topic 37
Topic 38
Topic 39
Topic 40
Topic 41
Topic 42
Topic 43
Topic 44
Topic 45
Topic 46
Topic 47
Book 2
Florus, Lucius Annaeus · Epitome Rerum Romanorum

Book 1, Topic 5, Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

BELLUM LATINUM

Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltim domi serviret. Igitur omne Latium Mamilio Tusculano duce quasi in regis ultionem tollit animos.

Apud Regilli lacum dimicavit diu Marte vario, donec Postumius ipse dictator signum in hostis iaculatus est—novum et insigne commentum—, ut inde re-

peteretur.[1]Cossus equitum magister exuere frenos imperavit—et hoc novum—quo acrius incurrerent.

Ea denique atrocitas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama tradiderit. Duo in candidis equis iuvenes more siderum praetervolaverunt; Castorem atque Pollucem nemo dubitavit. Itaque et imperator ipse veneratus est pactusque victoriam templa promisit et reddidit, plane quasi stipendium commilitonibus dis.

Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est.

Cora 1—quis credat?—et Alsium terrori fuerunt, Satricum atque Corniculum provinciae. De Verulis et Bovillis pudet, sed triumphavimus.

Tibur, nunc suburbanum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupatis in Capitolio votis petebantur.

Idem tunc Faesulae quod Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius saltus, Fregellae quod Gesoriacum, [2]Tiberis quod Euphrates.

Coriolos quoque—pro pudor—victos [3]adeo gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini indueret.

[4]Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius [5]in suggestu fori capta hostium classe suffixit—si tamen illa [6] classis, nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit.

Pervicacissimi tamen Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic dixerim, hostes.

Sed hos [7]praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene iam capta Manili consulis castra egregia victoria recuperavit.

Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, victos, ne quid a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum sub iugum misit.

sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricola—fidem numinum—qua velocitate.

Intra quindecim dies coeptum peractumque bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus videretur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation