BELLUM CUM SEXTO POMPEIO
Sublatis percussoribus Caesaris supererat Pompei domus. Alter iuvenum in Hispania occiderat, alter fuga evaserat contractisque infelicis belli reliquiis, cum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniam-que habebat; iam et classe medium mare insederat.
O quam diversus a patre! Ille Cilicas extinxerat, hic se piratica tuebatur. Puteolos, [1]Formias, Vultur-num, totam denique Campaniam, Pontias et Aena-riam, [2]ipsa Tiberini fluminis ora populatus est. Subinde congressus [3]Caesaris naves et incendit et demersit;[4]nec ipse tantum, sed Menas [5]et Mene-crates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi [6]per litora cuncta volitabant.
Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans “hae sunt” inquit “carinae meae ”; haud incomiter, quod, cum in celeberrima parte urbis Carinis pater eius habitasset, ipsius domus et penates in navi penderent.
Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum [12]quiete classis exercita imaginem belli navalis agitaret.
Tanta mole belli petitus in Siculo freto iuvenis oppressus est, magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil temptasset ulterius; nisi quod magnae indolis signum est sperare semper.
Perditis enim rebus profugit Asiamque velis petit, venturus [13]ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus viris, ad hostium arbitrium sub percussore moriturus.