Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Orator

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

sed impoliti et consulto[1] rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate concinniores, id est[2] faceti, florentes etiam et leviter ornati.

Est autem quidam interiectus inter hos[3] medius et quasi temperatus[4] nec acumine posteriorum nec fulmine[5] utens superiorum, vicinus amborum, in neutro[6] excellens, utriusque particeps vel utriusque, si verum quaerimus, potius expers; isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens praeter facilitatem[7] et aequabilitatem[8] aut addit aliquos ut in corona toros omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit.

Horum singulorum[9] generum quicumque vim in singulis consecuti sunt[10], magnum in oratoribus nomen habuerunt. Sed quaerendum est satisne id quod volumus effecerint.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation